Doc. of Life (Potts) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. Quoniam bonum non est bonum nisi sit conjunctum, vero, ut dictum est, consequenter bonum non prius existit; et tamen continue vult existere, quare ut existat, desiderat et comparat sibi vera; ex his est nutritio ejus et formatio ejus. Haec causa est, quod quantum quis in bono est, tantum amet Vera, proinde quantum quis fugit mala ut peccata, nam tantum in bono est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church