Charity (Whitehead) n. 205

Previous Number Next Number See English 

205. (v.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. --Omnis homo amat proprium suum, tam proprium voluntarium quam proprium intellectuale; proprium voluntarium est malum, et proprium intellectuale est falsum ex illo malo, ita est falsum mali; et quia omnis homo amat sua propria, ita amat malum et ejus falsum, et quia omne quod amatur etiam jucundum est, ideo non scit aliter quam quod malum apud se sit bonum, et quod falsum ejus sit verum; omne enim id dicitur bonum quod est jucundum. Ex his primum videri potest, quod nisi homo cognoscat et sciat peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. Sed quia homo amat malum suum et hujus falsum, quia amat proprium, non potest scire quid malum et inde quid falsum a semet, sed videbit id aliunde; videbit id ex praeceptis religionis, quorum omnia se referunt ad decem praecepta Decalogi; quae praecepta si ex animo rejicit, nequaquam potest videre aliter quam quod absque peccatis sit; et tunc quia ex infantia initiatus est in cultum Dei, et ex doctrina Ecclesiae novit quod peccator sit a prima origine et dein a nativitate, incipit confiteri quod peccator sit; sed usque, quia ignorat quid peccatum, credit usque quod non peccator sit. Audivi aliquos dicentes quod peccatores sint, quod in omnis generis peccatis a conceptione et a nativitate sint, quod nihil integrum a capite ad volam pedis sit apud illos, et plura similia; et quia non sciverunt quid peccatum, non sciverunt quod amor sui et fastus sint capita omnium peccatorum; non sciverunt [quod] odio habere et vindicare, modo non honoratur ac colitur sicut semideus, sit peccatum; nec quod blasphemare proximum pro inimicitia, et sic testari false contra ipsum, sit peccatum; nec [quod] fallere aliquem verbis et factis sit peccatum; nec quod contemnere alium prae se, invidere ei sua bona, concupiscere illa, sit peccatum; tum meritum ponere in omnibus cultus Dei, tam in fide quam in charitate, sit peccatum; praeter innumera alia; audivi ex illis quod non sciverint talia esse peccata, immo nec aliquid, qualecunque sit, quod quis cogitat et non loquitur, et quod quis vult et non facit: ex illa ignorantia [unus] dixit quod non sciat quod peccator sit; et si sim, dixit, sum purificatus ab illis cum oravi quod non sciam mea peccata, Deus, remitte illa; at idem, cum exploravit se, quod factum est in mundo spirituum, animadvertit quod peccata ejus in tali numero essent ut non posset illa effari, et quoque quod potuisset si voluisset cognoscere ac scire illa; sed dixit quod hoc noluerit, quia sic abstineret etiam ab illis cogitandis et volendis, quod facere foret contra jucundum vitae ejus. Ex his nunc patet, quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church