Charity (Whitehead) n. 203

Previous Number Next Number See English 

203. (iii.) Quod homo debeat fugere mala ut peccata sicut a se, sed usque a Domino. --Quis non scit, qui legerit Verbum, et cui religio est, quod mala sint peccata? Hoc docet Verbum a principio ad finem, et hoc est omne religionis. Mala dicuntur peccata ex eo, quod sint contra Verbum, et contra religionem. Quis non scit quod nemo possit fugere mala ut peccata nisi sicut a se? Quis aliter potest paenitentiam agere? Annon secum dicet, hoc non volo, ab hoc faciendo desistam, immo quando redit pugnabo cum illo et vincam illud Sed usque ita nemo secum loquitur nisi credat in Deum; qui non credit in Deum, non reputat malum pro peccato, ita non pugnat contra illud, seu potius pro illo; sed qui credit in Deum, secum etiam dicit, A Deo vincam illud; ac supplicat et obtinet; hoc non negatur alicui, sed datur, quia Dominus in continuo conatu est, ex Divino Suo amore, reformandi et regenerandi hominem, ita purificandi illum a malis; et tunc perpetuus ille conatus Domini fit actus, quando homo etiam vult id ac intendit id; sic et non aliter recipit homo potentiam resistendi malis, et pugnandi contra illa; prius non recipit sed rejicit; hoc itaque est fugere mala ut peccata sicut a se sed usque a Domino. Sed de hac re videatur etiam Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 101-107); quibus haec adjiciam: Dic homini sanae rationis, crede modo quod Christus Filius Dei redemerit te ab inferno, et sic ab omni malo, et supplica ad Deum Patrem ut propterea remittat tibi peccata, ac remittat, et tunc non opus habebis fugere mala ut peccata sicut a te; num potes quicquam a te quid tunc sicut a te. Et sume lapillum et lignulum ex terra in manum, et dic illi, Ad justificationem et salvationem non potes plus quam hic lapillus et hoc lignulum. At respondebit sanae rationis homo, Scio quod nihil possim ex me, sed usque paenitentiam a malis agam; hoc docuit Ipse Dominus, hoc Ipsius Apostoli, hoc Paulus, hoc Verbum, hoc omnis Religio; num paenitentiam agendo nihil faciam sicut a me. Tunc dicetur, Quid facies cum nihil potes. Fac si vis; ego paenitentiam ago per fidem, et fides absque operibus salvat. Sed sanae rationis homo respondebit, Erras, magister; Dominus docuit me facere, et docuit me credere; pro te sit fides; pro me erunt fides et opera simul; scio quod homo post mortem redditurus sit rationem operum suorum, et quod quisque sicut facit ita credat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church