Charity (Whitehead) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. (iii.) Quod homo debeat esse charitas in forma, non a se sed a Domino, ita quod sit receptaculum charitatis. --Vita hominis qui est regenerandus est affectio veri ex bono, seu charitas; et vita non est nisi ex Vita, ita a Domino, Qui est Vita in Se, ut Ipse docet, quod sit "Via, Veritas, et Vita" [(Joh. xiv. 6)], et alibi, quod "Sicut Pater habet Vitam in se, ita dedit Filio habere Vitam in Se," [(Joh. v. 26)];

et alibi. Et quia Vita est Deus, non potest Divinum appropriari homini qui est finitus et creatus, sed potest influere et adjungi receptaculo; sicut oculus non est lux in se, at potest recipere, nec auris est auditus in se, sed est receptaculum; ita reliqui sensus; ita quoque mens et ejus interiores sensus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church