De Verbo (Chadwick) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. Quod Verbum interius vivum sit Cum Verbum legitur ab homine, qui illud sanctum habet, tunc sensus ejus naturalis fit spiritualis in secundo coelo, et fit coelestis in tertio; ita successive exuitur naturale; hoc fit quia naturale, spirituale et coeleste sibi correspondent, ac Verbum per meras correspondentias conscriptum est; sensus naturalis Verbi est qualis est in sensu literae, cujus omne fit spirituale, et dein coeleste in coelis; et cum fit spirituale, tunc ibi vivit ex luce veri ibi, et cum fit coeleste vivit ex flamma boni ibi: ideae enim spirituales apud angelos secundi coeli trahunt ex luce ibi, quae in sua essentia est Divinum Verum; ideae autem coelestes apud angelos tertii coeli, trahunt ex flamma boni, quae in sua essentia est Divinum Bonum; nam in secundo coelo est Lux candida, ex qua angeli ibi cogitant, et in tertio coelo est lux flammea, ex qua angeli ibi cogitant; cogitationes angelorum prorsus differunt a cogitationibus hominum; cogitant per luces, candidas vel flammeas, quae tales sunt ut naturaliter describi nequeant. Ex his patet, quod Verbum interius vivat, ita quod non mortuum sit sed vivum apud hominem, qui de Verbo, cum id legit, sancte cogitat: praeterea omne Verbi vivificatur a Domino, fit enim apud Dominum vita, ut quoque Dominus dicit apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt, VI:63;

vita quae per Verbum a Domino influit est lux veri in intellectum, et amor boni in voluntatem; hic amor et illa lux conjunctim faciunt vitam coeli, quae vocatur vita aeterna, apud hominem; docet etiam Dominus, Deus erat Verbum; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, Joh. I:1,4.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church