Doc. of Faith (Dick) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. Sed aliud est amare proximum ex bono aut usu in illo erga se, et aliud est amare proximum ex bono aut usu in se erga illum. Amare proximum ex bono aut usu in illo erga se, potest etiam malus; sed amare proximum ex bono aut usu in se erga illum, non potest nisi bonus; nam hic ex bono amat bonum, seu ex affectione usus amat usum. Horum et illorum discrimen describitur a Domino apud Matthaeum (cap. v. {1}42-47, seq.). A multis dicitur, "Amo illum quia me amat et bonum mihi facit;" sed usque amare illum propter ea solum, non est interius amare illum, nisi ipse in bono sit, et ex illo amet bonum ejus; hic in charitate est, ille autem in amicitia est, quae non est charitas. Is qui ex charitate amat proximum, conjungit se cum bono ejus, et non cum persona nisi quantum et quamdiu in bono est; hic spiritualis est, et spiritualiter amat proximum; at qui ex sola amicitia amat alterum, is conjungit se cum persona, et simul tunc cum ejus malo; hic -post mortem a persona, quae in malo est, aegre separari potest, alter autem potest. Charitas hoc facit per fidem, quae fides est veritas; et homo qui in charitate est, per veritatem scrutatur et videt, quid amandum est, et spectat quale usus iii amando et benefaciendo, @1 42-47 pro "32, 33, seq."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church