Canons (Whitehead) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT QUINTUM. QUOD DIVINUM PROCEDENS, QUOD VOCATUR SPIRITUS SANCTUS, IN PROPRIO SENSU SIT VERBUM, UBI SANCTUM DEI. 1. Quod Verbum sit ipsum Sanctum, in Ecclesia Christiana, ex Divino Domini, quod inibi est et inde est. Quare Divinum procedens, quod vocatur Spiritus Sanctus, in proprio sensu est Verbum et Sanctum Dei.{1} @1 [ANNOTATIONES E MARGINE, quae fortasse sit hujus loci:--]Quod [Spiritus Sanctus] procedat a Domino per Verbum. 2. Quod Dominus sit Verbum, est quia illud a Domino est, et de Domino, et sic in sua essentia Ipse Dominus. 3. Quod Dominus, quia est Verbum, sit solus Sanctus, et quod sit "Sanctus Israelis," qui toties nominatur apud Prophetas, de quo etiam ibi dicitur quod sit solus Deus. 4. Quod inde sit quod locus ubi fuit arca in tabernaculo,--quia in illo fuit Lex, principium Verbi, super qua propitiatorium, et super hoc cherubim, quae omnia significabant Dominum ut Verbum,--{1} dictus fuerit "Sanctuarium," et "Sanctum Sanctorum." @1 dictus pro "dicta"$ 5. Quod etiam inde sit quod Nova Hierosolyma, quae est ecclesia quae solum Dominum adit ac vera ex Verbo Ipsius haurit, dicatur "sancta," et quoque "urbs sanctitatis;" et quod homines in quibus ecclesia illa est [dicantur] "populus sanctitatis;" quod etiam haec ecclesia sit "regnum sanctorum" quod in aeternum perstabit (apud Danielem). Quod Prophetae et Apostoli, quia Verbum per illos scriptum est, dicantur "sancti." 7. Quod Spiritus Sanctus, ex Sancto Verbo quod docetur a Domino , dicatur "Spiritus Veritatis;" de quo dicit Dominus, quod non ex se sed ex Dominus loquatur; tum quod Ipse sit ille. 8. Quod ei qui loquitur verbum "contra Spiritum Sanctum" non remittatur, est quia negat Divinitatem Domini et sanctitatem Verbi; huic enim non est religio. 9. Quod ei qui "loquitur verbum contra Filium Hominis" remittatur, est quod ei [remittatur] qui negat hoc et illud esse Divinum Verum ex Verbo in ecclesia, modo credat quod in Verbo et ex Verbo sint Divina Vera. "Filius Hominis" est Divinum Verum ex Verbo in ecclesia; et hoc non potest ab omnibus videri.

[IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT SEXTUM. [Hujus transactionis capita vi., vii., viii., cum hoc opusculum ex autographo transcribebatur, inveniri non potuerunt.] QUOD VIRTUS ET OPERATIO DIVINA, QUAE INTELLIGITUR PER SPIRITUM SANCTUM, SIT {1} INSTAURATIO, REFORMATIO, REGENERATIO; ET SECUNDUM HAS VIVIFICATIO, SANCTIFICATIO ET JUSTIFICATIO; ET SECUNDUM HAS PURIFICATIO A MALIS, REMISSIO PECCATORUM, ET SALVATIO.{2} @1 "INSTAURATIO":--sic N.; Scarensi exemplo, hoc caput deest. Videatur INDEX COMMUNIUM, ubi legimus "INSTRUCTIO," quod praeferendum est.$ @2 [E margine allatum.]$

[IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT SEPTIMUM. [QUOD QUANTUM QUIS COGNOSCIT ET AGNOSCIT DIVINUM VERUM QUOD PROCEDIT A DOMINO, TANTUM COGNOSCAT ET AGNOSCAT DEUM; ET QUOD QUANTUM QUIS FACIT DIVINUM HOC VERUM, TANTUM SIT IN DOMINO ET DOMINUS IN ILLO.{1} ] @1 [Vid. UNIVERSALIA, VIII.; pag. 42.]$

[IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT OCTAVUM. [QUOD SPIRITUS RESPECTIVE AD HOMINEM SIT EJUS INTELLIGENTIA, ET QUICQUID INDE PROCEDIT,--UT EJUS OPERATIO ET VIRTUS.{1} {2} @1 [Vid. UNIVERSALIA, IX.; pag.42.]$ @2 [ANNOTATIO E MARGINE, quae forsitan hic sit legenda:-]Quod per spiritum hominis intelligatur ejus intelligentia, et sic sit quoque ex illo procedens ejus operatio et virtus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church