33. [IV. DE SPIRITU SANCTO] CAPUT PRIMUM. QUOD SPIRITUS SANCTUS SIT DIVINUM QUOD PROCEDIT A DEO UNO, INFINITO, OMNIPOTENTE, OMNISCIENTE, ET OMNIPRAESENTE, PER HUMANUM IPSIUS IN MUNDO ASSUMPTUM. 1. Quod Spiritus Sanctus non per Se seu singulatim sit Deus, nec quod procedat a Deo per Filium ut Persona a Personis, secundum doctrinam ecclesiae hodiernae. 2. Quod hoc prorsus non quadret, quia definitur persona quod sit non pars et qualitas in alio, sed quod proprie subsistit. 3. Tum [dicitur,] quod tametsi proprietas et qualitas unius ab alterius sint separatae, usque ab una et individua essentia sint. 4. Quod inde inevitabiliter resultat non modo idea sed etiam confessio trium Deorum, qui tamen ex fide Christiana non dicentur tres sed unus, secundum Symbolum Athanasii. 5. Quod veritas sit, quod ab aeterno seu ante creationem non fuerint tres Personae, quarum unaquaevis fuit Deus; ita non tres infiniti, tres increati, tres immensi, aeterni, omnipotentes,-sed Unus. 6. At quod post creationem exorta sit Divina Trinitas; quoniam tunc ex Patre natus est Filius, et a Patre per Filium procedit Sanctum quod vocatur Spiritus Sanctus. 7. Quod inde, quia Pater est anima et vita Filii, ac Filius humanum corpus Patris, ac Spiritus Sanctus Divinum procedens, sequatur quod consubstantiales sint; et inde quod non singulatim sed conjunctim subsistant. 8. Et quod quia proprietas unius secundum ordinem derivetur et transcendat in alterum, et ab hoc in tertium, sint una Persona, ita unus Deus. 9. {1} Comparative, sicut in unoquovis angelo et in unoquovis homine, ab anima per corpus {2} procedit omnis operatio. @1 Comparative pro "Comparatim"$ @2 "procedit":--sic Sc.; N. legit "procedat".$ 10. Quod ratio illustrata per Scripturam Sacram hoc percipiat; proinde quod sit Trinitas Personae quae est Trinitas Dei; non autem trinitas personarum, quia haec est trinitas deorum.