28. [III. DE REDEMPTIONE] CAPUT QUINTUM. QUOD IN FINE ECCLESIAE TOTALIS DAMNATIO HOMINIBUS IN TERRIS ET ANGELIS IN CAELIS IMMINEAT. 1. Quod omnis homo sit in aequilibrio quod est inter caelum et infernum, et inde in libero spectandi et se vertendi vel ad caelum vel ad infernum. 2. Quod omnis homo post mortem in hoc aequilibrium primum {1} veniat, et sic in similem statum vitae in quo fuit in mundo. @1 veniat pro "veniet"$ 3. Quod illi qui in mundo spectaverunt et se verterunt ad caelum vel ad infernum, consimiliter post mortem spectent et se vertant. 4. Quod in fine ecclesiae, dum potentia mali valet super potentiam boni, hoc aequilibrium distendatur et impleatur a malis qui alluunt e mundo. 5. Quo inde illud aequilibrium plus et plus elevetur versus caelum, et secundum approximationem {1} infestet angelos ibi. @1 "infestet":--sic Sc.; N. legit "infestat".$ 6. Quod omnes illi qui in elevato illo aequilibrio sunt, interius sint infernales et exterius morales. 7. Quod hi, quia tales sunt, perpetuo conentur destruere caelum quod supra illos est; quod etiam faciunt per astutias ex inferno, cum quo quoad interiora sua unum faciunt. 8. Inde est quod in fine ecclesiae etiam angelis caeli immineat interitus et inde damnatio. 9. Quod nisi tunc judicium fiat, nullus homo in terris potuerit salvari, nec aliquis angelus in caelis in salute sua subsistere.