Canons (Whitehead) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. [DE DEO REDEMPTORE JESU CHRISTO.] CAPUT SEPTIMUM. QUOD DOMINUS UNIVERIT DIVINUM VERUM DIVINO BONO AC DIVINUM BONUM DIVINO VERO, ITA HUMANUM CUM DIVINO PATRIS ET DIVINUM PATRIS CUM HUMANO, PER TENTATIONES, ET PLENE PER PASSIONEM CRUCIS. 1. Quod Dominus in mundo tentationes graves et immanes ab infernis in Se admiserit et subiverit, et quod demum ultimam illarum, quae fuit passio crucis. 2. Quod Dominus in tentationibus pugnaverit cum infernis, ac illa vicerit et subjugaverit. 3. Quod per id inferna in ordinem redegerit, et simul tunc caelos ubi angeli, et ecclesiam ubi homines quoniam unius status ab alterius pendet continenter. 4. Quod Dominus etiam per tentationes et reprobationes, et ultimo per passionem crucis, repraesentaverit statum ecclesiae, qualis tunc fuit quoad Divinum Verum, ita quoad Verbum. 5. Quod Dominus per impletionem Verbi, et per tentationes, et plene per illarum ultimam quae fuit passio crucis, glorificaverit Humanum. 6. Quod sic sustulerit damnationem universalem, quae non modo orbi Christiano sed etiam orbi universo et quoque caelo angelico imminuit. 7. Quod hoc intelligatur per "quod peccata mundi portaverit et sustulerit." 8. Quod tentationes et reprobationes subiverit dum fuit in statu veri seorsum, qui fuit status exinanitionis Ipsius. 9. Quod conjunctio spiritualis hominis cum naturali, et naturalis hominis cum spirituali, fiat per tentationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church