Doc. of Lord (Dick) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. (II.) QUOD DOMINUS IMPLEVERIT OMNIA LEGIS, SIT QUOD IMPLEVERIT OMNIA VERBI. Creditur a multis hodie, quod ubi dicitur de Domino quod impleverit Legem, intelligatur quod impleverit omnia praecepta decalogi, et quod sic Justitia factus sit, ac justificaverit homines mundi etiam per illud fidei. Attamen non intelligitur illud, sed quod impleverit omnia quae de Ipso scripta sunt in Lege et Prophetis, hoc est, in universa Scriptura Sacra, quia haec de solo Ipso agit, ut in superiore articulo dictum est. Quod multi aliter crediderint, est causa, quia non scrutati sunt Scripturas, et viderunt quid per "Legem" ibi intelligitur. Per "Legem" ibi intelliguntur, (i.) In stricto sensu decem praecepta decalogi;

(ii.) In latiori sensu omnia quae a Mose in quinque ejus libris scripta sunt;

(iii.) Et in latissimo sensu omnia Verbi (i.) Quod per "Legem" in stricto sensu intelligantur decem praecepta decalogi, notum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church