Doc. of Lord (Dick) n. 63

Previous Number Next Number See English 

63. Per "civitatem sanctam Hierosolymam" intelligitur nova illa ecclesia quoad doctrinam; quare illa visa a Deo e caelo descendens, nam doctrina genuini veri non aliunde venit quam per caelum a Domino. Quia ecclesia quoad doctrinam per "civitatem Novam Hierosolymam" intelligitur, ideo dicitur, "Parata sicut Sponsa ornata Marito suo" (vers. 2):

et postea, "Venit ad me unus de septem angelis,... et locutus mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem: et abstulit me in spiritu super montem... altum, et ostendit mihi civitatem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e caelo a Deo" (vers. 9, 10, in eodem capite). Quod per "Sponsam" et "Uxorem" intelligatur ecclesia, cum {1}per "Dominum" Sponsus et Maritus, notum est. Ecclesia Sponsa est quando vult Dominum recipere, at Uxor quando recepit. Quod Dominus per "Maritum" ibi intelligatur, patet; nam dicitur, "Sponsa Agni Uxor." @1 "per Dominum Sponsus et Maritus:"--sic editio princeps. Forte est legendum:--per "Sponsum" et "Maritum" intelligitur Dominus.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church