Doc. of Lord (Dick) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. ((iv.)) Quod ubi dicitur "spiritus "de Domino, intelligatur Divina Ipsius vita, ita Ipse Dominus, constat ex his:-

"Quem... misit Pater, verba Dei loquitur; non... ex mensura dedit Deus Ei spiritum; Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius" (Joh. iii. 34, 35). "Exibit virga de trunco Jischaji,... quiescet super Ipso spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis" (Esai. xi. 1, 2). "Dedi spiritum meum super illum, judicium gentibus proferet" (Esai. xlii. 1). "Veniet sicut flumen angustum, spiritus Jehovae signum inferet in illo; tunc veniet Zioni Redemptor" (Esai. lix. 19, 20). "Spiritus Domini Jehovih super Me,... unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus" (Esai. lxi. 1; Luc. iv. 18). "Jesus cognoscens spiritu suo, quod sic cogitarent intra se..." (Marc. ii. 8). "Exultavit spiritu Jesus, et dixit (Luc. x. 21). "Jesus turbatus spiritu suo" (Joh. xiii. 21). Jesus "suspirans spiritu suo" (Marc. viii. 12). [2] Spiritus pro Ipso Jehovah seu Domino:

"Spiritus Deus est" (Joh. iv. 24). "Quis direxit spiritum Jehovae, aut quis vir consilii Ipsius?" ((Esai. xl. 13;) Sach. iv. 6.) "Spiritus Jehovae duxit illos per manum Mosis" (Esai. lxiii. 14). "Quo abivero a spiritu tuo, et quo... avolavero?" (Psalm. cxxxix. 7.) "Dixit Jehovah Non per robur, sed per spiritum meum faciet" (Sach. iv. 6). "Illi exacerbarunt spiritum sanctitatis Ipsius; unde conversus est illis in hostem" ((Esai. lxiii. 10;) Psalm. cvi. 33). "Non arguet spiritus meus hominem in perpetuum, quia caro est" (Gen. vi. 3). "Non... in aeternum litigabo,... quia spiritus coram Me deficeret" (Esai. lvii. {1}16). "Blasphemia contra Spiritum Sanctum non remittetur; sed qui dixerit verbum contra Filium hominis remittetur" (Matth. xii. 31, 32; Marc. iii. 28-30; Luc. xii. 10):

"Blasphemia contra Spiritum Sanctum," est blasphemia contra Divinum Domini:" (verbum) contra Filium hominis," est aliquid contra Verbum, sensum ejus aliter interpretando; "Filius hominis" enim est Dominus quoad Verbum, ut supra ostensum est. @1 16 pro "17"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church