Doc. of Lord (Dick) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. ((v.)) Quod Dominus dicatur Rex et Unctus, est quia erat Messias seu Christus; ac Messias seu Christus significat Regem et Unctum. Inde est quod Dominus etiam per "Regem" in Verbo intelligatur: similiter per "Davidem," qui erat rex super Jehudam et super Israelem. Quod Dominus Rex et Unctus Jehovae dicatur, patet a multis locis in Verbo. Ideo dicitur in Apocalypsi, "Agnus vincet eos, quia est Dominus dominorum, et Rex regum" (xvii. 14). Et alibi, Sedens super Equo albo habebat "super vestimento... suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" (xix. 16). Ex eo, quod Dominus dicatur Rex, est, quod caelum et Ecclesia dicantur Regnum Ipsius; et quod adventus Ipsius in mundum dicatur Evangelium Regni. Quod caelum et Ecclesia dicantur Regnum Ipsius, videatur, Matth. xii. 28; cap. xvi. 28: Marc. i. 14, 15; cap. ix. 1; cap. xv. 43: Luc. i. 33; cap. iv. 43; cap. viii. 1, 10; cap. ix. 2, 11, 60; cap. x. 11 cap. xvi. {1}16; cap. xix. 11; cap. xxi. 31; cap. xxii. 18; cap. xxiii. 51:

et apud Danielem, "Surgere faciet Deus... regnum, quod in saecula non peribit:... conteret et consumet omnia alia regna, illud autem stabit in saecula" (ii 44). Apud eundem, "Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis veniens fuit Et Huic datum est dominium, et gloria et regnum, ut omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium saeculi,... et regnum Ipsius quod non peribit" (vii. 13, 14, 27). Quod adventus Ipsius dicatur "Evangelium Regni," videtur Matth. iv. 33; cap. ix. 35; cap. xxiv. 14. @1 16 pro "26"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church