Doc. of Lord (Dick) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. ((iii.)) Quod Dominus Humanum suum Divinum fecerit ex Divino in Se, constare potest ex multis locis e Verbo; ex quo nunc illa loca adducentur, quae confirmant:-

((1.)) Quod hoc successive factum sit; quae sunt:-

Jesus "crevit et corroboratus est spiritu et sapientia, et gratia Dei erat super Ipsum" (Luc. ii. 40). "Jesus profecit sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines" (vers. 52). [2] (2.) Quod Divinum operatum sit per Humanum, sicut anima per corpus; ex his:-

"Non potest Filius facere a Se Ipso quicquam, nisi (quid) viderit Patrem facientem" (Joh. v. 19). "A Me Ipso facio nihil, sed sicut docuit Me Pater meus, haec loquor;... qui misit Me, Mecum est, non reliquit Me solum" (joh. viii. 28, 29; cap. v. 30). "Ego non ex Me Ipso locutus sum, sed qui misit Me Pater,... Mihi praeceptum dedit, quid dicere et quid loqui debeam" (Joh xii. 49, 50). "Verba, quae Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor. Pater..., qui in Me manet, Ille facit opera" (Joh. xiv. 10). "Non sum solus, quia Pater Mecum" (Joh. xvi. 32). [3] (3.) Quod Divinum et Humanum unanimiter operatum sit, ex his:-

"Quae" Pater "facit, haec etiam Filius similiter facit" (Joh. v. 19). "Quemadmodum... Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius, quos vult, vivificat" (Joh. v. 21). "Quemadmodum... Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in Se Ipso" (Joh. v. 26). "Nunc cognoverunt, quod omnia, quae dedisti Mihi, a Te sint" (Joh. xvii. {1}17). [4] (4.) Quod unitum sit Divinum Humano et Humanum Divino, ex his:-

"Si cognovistis Me, etiam Patrem meum cognovistis et vidistis Ipsum." Dixit ad Philippum volentem videre Patrem, "Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me, vidit Patrem... Nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit?... Credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me sit" (Joh. xiv. 6-11). "Si non facio opera Patris mei, ne credite Mihi; si... facio,... operibus credite; ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego In Patre" (Joh. x. {2}37, 38). "Ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te" (Joh. xvii. {3}21). "In illo die cognoscetis, quod Ego in Patre meo" (Joh. xiv. 20). "Non rapiet quis" oves "e manu Patris mei; Ego et Pater unum sumus (Joh. x. (29,) 30). "Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius" (Joh. iii. 35). "Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt" (Joh. xvi. 15). "Omnia mea tua sunt, et tua mea" (Joh. xvii. 10). "Dedisti" Filio "potestatem omnis carnis" (Joh. {4}xvii. 2). "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (Matth. xxviii. 18). [5] (v.) Quod Divinum Humanum adeundum sit, patet ex his:-

"Ut omnes honorent Filium, quemadmodum honorant Patrem" (Joh. v. 23). "Si Ne nossetis, etiam Patrem meum nossetis" (Joh. viii. 19). "Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me" (Joh. xii. 45). "Si cognovistis Me, etiam Patrem meum cognovistis. et abhinc cognovistis Ipsum, et vidistis Ipsum" (Joh. xiv. 7). "Qui... Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me" (Joh. xiii. 20). Causa est, quia nemo potest Ipsum Divinum, quod Pater vocatur, videre; sed Divinum Humanum. Dicit enim Dominus, "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit" (Joh. i. 18). "Non Patrem vidit quis, nisi qui est apud {5}Patrem; Hic vidit Patrem" (Joh. vi. 46). "Non vocem" Patris "audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (Joh. v. 37). [6] (vi.) Quia Dominus Humanum suum fecit Divinum ex Divino in Se, et quia illud adeundum est, et hoc est Filius Dei, ideo in Dominum, qui et Pater et Filius est, credendum est, Hoc patet ex his:-

Jesus dixit, "Quotquot...receperunt Ipsum, dedit illis potestatem at filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (Joh. i. {6}12). "Ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed vitam aeternam habeat" (Joh. iii. 15). "Adeo... dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum,... vitam aeternam habeat" (Joh. iii. 16). "Qui credit in "Filium, "non judicatur; qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. 18). "Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36). "Panis... Dei est, qui descendit e caelo, et vitam dat mundo. ...Qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam" (Joh. vi. 33, 35). "Haec... est voluntas Ipsius qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem illum Ego in extremo die" (Joh. vi. 40). "Dixerunt... ad" Jesum, "Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit Jesus,... Hoc est opus Dei, ut credatis in Eum quem misit Ille" (Joh. vi. 28, 29). "Amen dico vobis, Qui credit in Me habet vitam aeternam" (Joh. vi. 47). Jesus "clamavit dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito: quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis" (Joh. vii. 37, 38). "Nisi... credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (Joh. viii. 24). "Jesus dixit, Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; omnis vero qui vivit, et credit in Me non morietur in aeternum" (Joh. xi. 25, 26). Jesus dixit, "Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in Me, in tenebris non maneat" (Joh. xii. 46; cap. viii. 12). "Quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (Joh. xii. 36). "Amen dico vobis, quod... mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient vivent" (Matth. v. 25). "Manete in Me, etiam Ego in vobis Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 1-5). Quod mansuri sint in Domino, et Dominus in illis (Joh. xiv. 20; cap. xvii. 23). "Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem, nisi per Me" (Joh. xiv. 6). [7] In his locis, et in omnibus aliis ubi nominatur Pater, intelligitur Divinum quod ex conceptione fuit in Domino; quod, secundum Doctrinam Fidei Christiani orbis, fuit sicut anima in corpore apud hominem. Ipsum Humanum ex hoc Divino est Filius Dei. Nunc quia hoc quoque Divinum factum est, ne homo adeat Patrem solum, et per id in cogitatione, fide, et inde in cultu, separet Patrem a Domino in quo est, ideo postquam Dominus docuit quod Pater et Ipse unum sint, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre sit, et quod mansuri sint in Ipso, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, etiam docet quod in Ipsum credendum sit, et quod homo ex fide directa in Ipsum salvetur. [8] Quod Humanum in Domino Divinum factum sit, in Christianismo apud plures non potest aliqua idea capi; ex causa imprimis, quia de homine cogitant ex materiali ejus corpore, et non ex spirituali; cum tamen omnes angeli, qui spirituales sunt, etiam in plena forma homines sunt; et omne Divinum, quod procedit a Jehovah Deo, a primis ejus in caelo, ad ultimum ejus in mundo, in Formam humanam tendit. Quod Angeli sint Formae Humanae, et quod omne Divinum tendat in Formam Humanam, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 73-77, et n. 453-460); ac plenius videbitur in sequentibus operibus, quae erunt ex sapientia angelica de Domino. @1 7 pro "6"$ @2 37 pro "36"$ @3 21 pro "22"$ @4 xvii. pro "xviii."$ @5 "Patrem:"--Sic Schmidius, ed. 1696: sic A.C., n. 1990, 3704, 3863, 9315; Apoc. Exp., n. 805[b(ii.)], 815[c], 852[b], 1116; V.C.R., n. 107, 339, 370; Dict. Prob., ed. 1845, p. 48.$ @6 12 pro "11"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church