27. Quod Dominus dicatur "Filius hominis" ubi agitur de Redemptione, Salvatione, Reformatione et Regeneratione, constat ex his:-
"Filius hominis venit,... ut det animam redemptionem pro multis" (Matth. xx. 28; Marc. x. 45);
"Venit Filius hominis ad salvandum," et non ad perdendum (Matth. xviii. 11; Luc. ix. 56);
"Venit Filius hominis ad quaerendum et salvandum id quod perierat" (Luc. xix. 10);
Venit Filius hominis, "ut mundus salvetur per Ipsum" (Joh. iii. 17);
"Qui seminat bonum semen est Filius hominis" (Matth. xiii. 37):
ibi de redemptione et salvatione agitur; quae quia a Domino fiunt per Verbum, ideo Se vocat ibi "Filium hominis." Dicit Dominus, Quod Filius hominis potestatem habeat remittendi peccata (Marc. ii. 10; Luc. v. 24), hoc est, salvandi. Tum, Quod sit Dominus Sabbathi, quia est Filius hominis (Matth. xii. 8; Marc. ii. 28; Luc. vi. 24), quia est Verbum, quod Ipse tunc docet. Praeterea dicit apud Johannem, "Operamini cibum, non qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit" (vi. 27):
per "cibum" intelligitur omne verum et bonum doctrinae ex Verbo, ita a Domino: hoc quoque ibi intelligitur per "mannam," et per "panem" qui e caelo descendit; et quoque per hoc in eodem capite, "Nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis" (vers. 53):
"caro" seu "panis" est bonum amoris ex Verbo, "sanguis" seu "vinum" est bonum fidei ex Verbo, utrumque a Domino. [2] Simile per "Filium hominis," in aliis locis ubi dicitur, significatur. Ut in his:
"Vulpes foveas habent, et volucres... nidos; Filius vero hominis non habet ubi caput inclinet" (Matth. viii. 20; Luc. ix. 55):
per hoc intelligitur quod Verbum non haberet locum apud judaeos, ut quoque dicit Dominus (Joh. viii. 37); nec esset manens apud illos, quia non agnoverunt Ipsum (Joh. v. 38, 39). Per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Verbum, etiam in Apocalypsi, "In medio septem candelabrorum" vidi "similem Filio hominis, indutum talari, et circumcinctum ad ubera zona aurea" (i. 13, seq.):
ibi per varia repraesentatus est Dominus ut Verbum; quare etiam vocatur "Filius hominis." Apud Davidem, "Sit manus tua pro Viro dextrae tuae, pro Filio hominis confortasti Te; tunc non recedemus a Te; vivifica nos" (Ps. lxxx. 18, 20):
"Vir dextrae" est quoque hic Dominus quoad Verbum; similiter "Filius hominis;" vocatur "Vir dextrae," quia Domino ex Divino Vero, quod etiam est Verbum, est potentia, ac Ipsi Divina Potentia fuit quando totum Verbum implevit: inde etiam dixerat, Quod visuri sint "Filium hominis sedentem a dextris" Patris, cum potentia (Marc. xiv. 62).