Doc. of Lord (Dick) n. 25

Previous Number Next Number See English 

25. Quod Dominus dicatur "Filius hominis" cum agitur de Judicio, constat ex his:-

"Quando venerit Filius hominis in gloria sua,... tunc sedebit super throno gloriae suae ac statuet oves a dextris, et hircos a sinistris" (Matth. xxv. 31, 33). "Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, judicaturus duodecim tribus Israelis" (Matth. xix. 28). "Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui,... et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matth. xvi. 27). "Vigilate... omni tempore, ut digni habeamini... ad consistendum coram Filio hominis" (Luc. xxi. 36). "Qua hora non putatis, Filius hominis venit" (Matth. {1}xxiv. 44; Luc, xii. 40). "Pater non judicat quemquam, sed omne judicum dedit Filio,... quia Filius hominis est" (Joh. v. (22,) 27). Causa quod Dominus, cum de judicio agitur, Se dicat "Filium hominis," est quia omne judicium fit secundum Divinum Verum, quod est in Verbo, Quod hoc judicet unumquemvis, dicit Ipse apud Johannem, "Si quis {2}audiverit verba mea, non tamen crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum... Verbum quod locutus sum, illud judicabit illum in extrema die" (xii. 47, 48). Et alibi, Non venit Filius hominis "ut judicet mundum, sed ut... salvetur per Ipsum: qui credit in Ipsum non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei (iii. 17, 18). Quod Dominus neminem ad infernum judicet, seu in infernum dejiciat, sed quod ipse malus spiritus semet, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 545-550, 574). Per "nomen Jehovae," "Domini." "Filii Dei," intelligitur Divinum Verum, ita quoque Verbum, quod est ab Ipso, de Ipso, et sic Ipse. @1 xxiv. pro "xxii."$ @2 audiverit pro "non audiverit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church