Doc. of Lord (Dick) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Aliquid nunc dicetur, quid per "tollere peccata" intelligitur. Per "tollere peccata" simile intelligitur quod per redimere hominem, et salvare illum; nam Dominus in mundum venit ut salvari posset homo; absque Ipsius adventu nemo mortalium potuit reformari et regenerari, ita salvari; sed hoc potest fieri, postquam Dominus omnem potentiam Diabolo, hoc est, inferno, ademerat, et Humanum suum glorificaverat, hoc est, univerat Divino Patris sui: si haec non facta fuissent, nullus hominum potuisset recipere aliquod Divinum verum manens apud illum, et adhuc minus aliquod Divinum bonum; nam Diabolus, cui prius potentia superior erat, e corde illa evulsisset. [2] Ex his patet quod Dominus per passionem crucis non abstulerit peccata; sed quod auferat illa, hoc est, removeat, apud illos qui credunt in Ipsum, vivendo secundum praecepta Ipsius: ut quoque Dominus docet apud Matthaeum, "Nolite putare, quod venerim ad solvendum Legem et Prophetas. ...Quisquis solverit praeceptorum horum minimum, et docuerit ita homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui vero facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum" (v. 17, 19). [3] Quisque potest videre ex sola ratione, modo in aliqua illustratione sit, quod peccata non possint auferri homini, nisi quam per paenitentiam actualem, quae est, quod homo videat sua peccata, ac Domini opem imploret, et desistat ab illis. Aliud videre, credere et docere, non est ex Verbo, nec est ex sana ratione, sed ex cupiditate et prava voluntate, quae sunt proprium hominis, ex quo infatuatur intelligentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church