Doc. of Life (Dick) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. Conclusum ex his sequitur, quod apud hominem non detur granum veri plus quam datur bonum; ita non granum fidei plus quam datur vita. Datur cogitatio quod ita sit, in intellectu, sed non agnitio quae fides, nisi detur consensus in voluntate. Ita fides et vita pari passu ambulant. Ex his nunc patet quod quantum quis fugit mala ut peccata, tantum fidem habeat, et spiritualis sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church