29. Verbum docet, quod nemo possit bonum facere a se, sed a Domino. Dixit Jesus, "Ego sum Vitis..., et Pater meus Vinitor: omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit illum: omnem autem fructum ferentem, putabit illum, ut plus fructus ferat. Manete in Me, etiam Ego in vobis: quemadmodum palmes non potest ferre fructum a se ipso" nisi manserit in vite, ita neque vos, nisi in Me manseritis. Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me, non potestis facere quicquam. Nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes, et arefactus est, et colligunt illum, et in ignem conjiciunt, et comburitur" (Joh. xv. 1-6).