Doc. of Life (Dick) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. Quod religio sit vitae, et quod vita sit facere bonum, hoc omnis qui legit Verbum videt, et cum legit, agnoscit. In Verbo haec sunt:-

"Quisquis... solverit praeceptorum horum minimum, et docuerit ita homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui vero facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum. Dico... vobis, nisi justitia vestra abundaverit super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum" (Matth. i. v. 19, 20). "Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exscinditur, et in ignem conjicitur; quare ex fructibus eorum cognoscetis illos" (Matth. i. vii. 19, 20). "Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei, qui est in caelis" (Matth. vii. 21). "Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem" (Matth. vii. 22, 23). "Omnis.. qui audit verba mea, et facit illa, comparabo viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petra." "At omnis audiens verba mea et non faciens illa, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arena" (Matth. vii. 24, 26). Jesus dixit, "Exivit seminans ad seminandum... semina alia cecidederunt super viam duram;... alia in petrosa;... alia inter spinas... et alia in terram bonam... Ille qui in terram bonam seminatus, hic est, qui Verbum audit et attendit qui inde fructum fert et facit alius... centuplum, alius... sexagecuplum, et alius... trigecuplum. Cum haec dixit Jesus, exclamabat, dicens, "Qui habet aures ad audiendum audiat" (Matth. xiii. 3-9, 23). "Venturus... est Filius hominis in gloria Patris sui,... et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matth. xvi. 27). "Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus" (Matth. xxi. 43). "Quando... venerit Filius hominis in gloria sua,... tunc sedebit super throno gloriae." Et dicet ovibus a dextris, "Venite benedicti... et tanquam hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi; nam esurivi et dedistis Mihi quod ederem, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et collegistis Me, nudus fui et induistis Me, aegrotus fui et visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me. Tunc respondebunt... justi, Quando" ita "vidimus Te?... Sed respondens Rex dicet... Amen dico vobis, in quantum fecistis uni ex fratribus meis minimis, Mihi fecistis." Et Rex dicet similia ad hircos, qui a sinistris; et quia illi talia non fecerunt, dicet, "Discedite a Me maledicti in ignem aeternum, paratum diabolo, et angelis ejus" (Matth. xxv. 31-46). "Facite... fructus dignos paenitentia;... jam jam... securis ad radicem arborum jacet; omnis igitur arbor non faciens fructum bonum, exscinditur et in ignem conjicitur" (Luc. iii, 8, 9). Jesus dixit, "Quid... Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,... similis est homini aedificanti domum et posuit fundamentum super petra:... qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento" (Luc. vi. 46-49). Jesus dixit, "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et faciunt illud" (Luc. viii. 21). "Tunc incipietis stare et pulsare januam, dicentes, Domine,... aperi nobis; sed respondens dicet" illis, "Non novi vos unde sitis:... Discedite a Me, omnes operarii iniquitatis (Luc. xiii. 25-27). "Hoc... est judicium, quod Lux venerit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera eorum mala; omnis... qui mala facit, odit lucem ne coarguantur opera ejus. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus quoniam in Deo facta sunt" (Joh. iii. 19-21). "Et exibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem (vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem) judicii" (Joh. v. 29). "Scimus... quod peccatores Deus non audiat; sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audit" (Joh. ix. 31). "Si haec scitis, beati estis si feceritis illa" (Joh. xiii. 17). "Qui habet praecepta.. et facit illa, ille est qui amat Me;... et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et ad illum" veniam, "et mansionem apud illum" faciam. "Qui non amat Me, verba mea non servat" (Joh. xiv. 15, 21-24). Jesus dixit, "Ego sum vitis..., et Peter meus vinitor: omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollit illum; omnem autem palmitem fructum ferentem, putabit illum, ut plus fructus ferat" (Joh. xv. 1, 2). "In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei" (Joh. xv. 8). "Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque mando vobis:... Ego elegi vos,... ut fructum feratis, et fructus vester maneat" (Joh. i. xv. 14, 16). Dominus dixit Johanni, "Scribe angelo Ephesinae Ecclesiae Novi opera tua... habeo contra te, quod charitatem priorem reliqueris,... age paenitentiam, et priora opera fac; Sin vero,... movebo candelabrum tuum e loco ejus" (Apoc. ii. 1, 2, 4, 5). "Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe,... Novi opera tua" (Apoc. ii. 8(, 9)). "Angelo Ecclesiae in Pergamo scribe, Novi opera tua, paenitentiam age" (Apoc. ii. {1}12, 16). "Angelo Ecclesiae in Thyatiris scribe Novi opera tua et charitatem;... et opera tua posteriora plura primis" (Apoc. ii. ({2}18, 19). "Angelo Ecclesiae in Sardibus scribe Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed mortuus es:... non inveni opera tua perfecta coram Deo paenitentiam age" (Apoc. iii. 1-3). Angelo Ecclesiae quae in Philadelphia scribe,... Novi opera tua" (Apoc. iii. 7, 8). "Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe,... Novi opera tua age paenitentiam" (Apoc. iii. 14, 15, 19). "Audivi vocem e caelo dicentem, Scribe, Beati mortui, qui in Domino moriuntur a nunc:... dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera... illorum sequuntur cum illis" (Apoc. xiv. 13). "Liber apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui, juxta ea quae scripta in {3}libro, omnes secundum opera illorum" (Apoc. xx. 12, 13). "Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (Apoc. xxii. 12). Similiter in Veteri Testamento:-

"Retribue illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (Jerem. xxv. 14). Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias {4}hominum, ad dandum {5}cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus" (Jerem. xxxii. 19). "Visitabo secundum vias ejus, et opera ejus retribuam illi" (Hosch. iv. 9). "Jehovah... juxta vias nostras, juxta opera nostra facit nobiscum" (Hosch. i. 6). Ac multis in locis, quod statuta, mandata et leges facerent. Ut, "Observabitis statuta mea, et judicia mea, quae si fecerit homo, vivet per illa" (Levit. xviii. 5). "Observabitis omnia statuta mea, et judicia mea, ut faciatis illa" (Levit. xix. 37; cap. xx. 8; cap. xxii. 31). Benedictiones, si fecerint praecepta, et maledictiones si non fecerint (Levit. xxvi. 4-46). Mandatum filiis Israelis, ut facerent sibi peniculamentum super alis vestium suarum, ut recordarentur omnium praeceptorum Jehovae, ut facerent illa ({6}Num. xv. 38, 39). Et in mille aliis locis. Quod opera sint quae faciunt hominem ecclesiae, et quod salvetur secundum illa, docet etiam Dominus in parabolis; quarum plures involvunt, quod qui bona faciunt acceptentur, et qui mala, rejiciantur. Ut in parabola De Agricolis in vinea (Matth. xxi. 33-44): De Ficu, quae non dedit fructum ({7}Luc. xiii. 13-25):

De Talentis et Minis cum quibus negotiarentur (Matth. xxv. 19-31):

De Samarita qui obligavit vulnera sauciati a latronibus (Luc. x. 30-37):

De Divite et Lazaro (Luc. xvi. 19-31):

De decem Virginibus (Matth. xxv. 1-12). @1 12 pro "13"$ @2 18, 19 pro "26"$ @3 "libro":- sic editio princeps. Videatur autem Apoc. Rev., n. 868, ubi legitur "libris."$ @4 "hominum":- sic editio princeps. Vid. autem Arc. Caelest., n. 627, ubi legimus "filorum hominis."$ @5 "cuivis":- sic editio princeps. Vid. autem A.C., n. 627, ubi legitur "viro."$ @6 Num. xv. 38, 39 pro "Deut. xxvii. 25"$ @7 Luc. xiii. 6-9 pro "Joh. xiii. 6 seq."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church