De Verbo (Rogers) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. De Conjugio Domini cum Ecclesia, quod est Conjugium boni et veri in Verbo 1] Notum est, quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et maritus, et Ecclesia sponsa et uxor; causa quod Dominus et Ecclesia ita dicantur, est propter conjunctionem boni et veri apud unumquemvis qui est in coelo, et qui est in Ecclesia, in quo est Ecclesia; Dominus enim influit apud Angelum et apud hominem Ecclesiae ex bono amoris et charitatis, et Angelus et homo Ecclesiae recipit Dominum, qui est in bono amoris et charitatis, in veris doctrinae et fidei apud se, ex Verbo; inde fit conjunctio, quae vocatur conjugium coeleste; hoc conjugium est in singulis Verbi, et quia est in singulis ejus, ipsum Verbum vocari potest conjugium coeleste. Quod tale conjugium sit in singulis Verbi, multis ostensum est in Arcanis coelestibus, et quoque in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur de Verbo; quod tale conjugium ibi sit, solum videri potest ex illis qui student sensui interno seu spirituali ejus; sunt enim ubivis, et in propheticis manifeste, binae expressiones unius rei, quarum una se refert ad bonum, ita ad Dominum, altera ad verum, ita ad Ecclesiam; hoc videt clare qui scit correspondentias, sunt enim sensus et voces, quae correspondent bono, et sunt sensus et voces, quae correspondent veris. Inde nunc est conjunctio Domini cum Coelo et cum Ecclesia per Verbum. 2] Quoniam in Verbo est conjugium, ideo in illo est sensus spiritualis et est sensus coelestis, sensus spiritualis pro illis qui in spirituali Regno Domini sunt, qui omnes coelos inferiores constituunt, et sensus coelestis pro illis qui in Regno coelesti Domini sunt, qui omnes coelos superiores constituunt; angeli Regni spiritualis sunt in veris Verbi, angeli autem Regni coelestis sunt in bonis Verbi, quare cum homo sancte legit Verbum, angeli spirituales secundum correspondentias percipiunt vera ibi, et angeli coelestes percipiunt bona ibi; sed quod arcanum est, Angeli coelestes non immediate ab homine percipiunt bona ibi, sed mediate per Angelos spirituales; causa est, quia vix aliquis hodie in Christiano orbe est in bono amoris coelestis, sed modo sunt quidam in veris, quare bonum amoris immediate ab homine ad angelos coelestes, ex quibus est coelum tertium, transire nequit, sed transit mediate per angelos spirituales, ex quibus est coelum secundum. Conjugium Domini cum Ecclesia ita quoque per Verbum existit in coelis, agit enim Verbum in sensu spirituali de Ecclesia, in sensu autem coelesti de Domino, quare angeli spirituales applicant omnia ad Ecclesiam, at angeli coelestes omnia ad Dominum; inde coelum comparatur conjugio a Domino, et quoque vocatur conjugium, et inde Verbum facit illud conjugium. Sed hoc est arcanum, quod non nisi quam obscure ab homine potest percipi, sed clare percipitur ab angelo coeli. 3] Quod angeli coelestes possint omnia applicare ad Dominum, quae angeli spirituales applicant ad Ecclesiam, est quia Dominus est omne Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church