De Verbo (Rogers) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. De Verbo Vetusto deperdito 1] Quod Verbum apud Antiquos fuerit, conscriptum per meras correspondentias, sicut nostrum Verbum, sed quod hoc deperditum sit, relatum mihi est ab angelis tertii Coeli, et dictum quod id Verbum adhuc apud illos conservatum sit, et in usu apud antiquos in illo Coelo, apud quos, cum in mundo fuerunt, id Verbum fuit; antiqui illi apud quos illud Verbum adhuc in usu est in coelis, fuerunt quoad partem ex terra Canaane, et ex confiniis ejus, tum etiam ex aliquibus regnis in Asia, ut ex Syria, Mesopotamia, Arabia, Chaldaea et Assyria, ex Aegypto, ex Zidone et Tyro, quorum omnium regnorum incolae in cultu repraesentativo fuerunt, et inde in scientia correspondentiarum; sapientia illius temporis fuit illis ex illa scientia, quoniam per illam fuit illis communicatio cum coelis, ac perceptio interior, et apud plures colloquutio cum spiritibus: sed quia id Verbum erat plenum talibus correspondentiis, quae remote significabant coelestia, et inde successu temporis a multis incepit falsificari, ideo ex Divina Domini Providentia successive evanuit, et aliud Verbum, quod per correspondentias non ita remotas conscriptum est, datum est, et hoc per Prophetas apud filios Israelis. In hoc Verbo tamen retenta sunt nomina locorum, quae in terra Canaane, et circum circa in Asia sunt, ac significabant similia. Propter hanc causam, posteri Abrahami ex Jacobo introducti sunt in terram Canaanem, et ibi scriptum est Verbum in quo loca illa nominanda erant. 2] Quod tale Verbum apud antiquos fuerit, patet etiam apud Mosen, a quo nominatur, et aliquid exinde desumtum, in Numer. Cap. XXI, Vers. 14 et 27. Historica illius Verbi vocabantur Bella Jehovae, et Prophetica Enuntiata: ex Historicis istius Verbi desumsit Moses haec, -Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: vahebam in Supha, et fluvios, Arnonem, et aquae ductum fluviorum, qui declinavit, usque ubi habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi, Vers. 14. 15; per Bella Jehovae intelliguntur et describuntur ibi Pugnae Domini cum infernis, ac victoriae super illis, quando in mundum venturus esset; eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in Historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae 3]Canaanis, et in bellis Judicum et regum, et iis Davidis et reliquorum Regum. Ex Propheticis istius Verbi, haec desumta sunt a Mose, -Propterea dicunt Enuntiata prophetica: ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis: nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis, quae comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe, periisti popule Kemoschi; dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni. Cum telis confecimus eos, periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus eos usque ad Nophach, quod usque ad Medebam, Vers. 27. 28. 29. 30; quod Prophetica illa dicta sint enuntiata, et non proverbia seu proverbiorum compositores, ut translatores vertunt, constare potest a significatione vocis Moshalim in Lingua Hebraea, quod non modo sint Proverbia, sed etiam enuntiata prophetica, ut constare potest ex Num. Cap. XXIII, vers. 18, Cap. XXIV, vers. 3 et 15, ubi dicitur quod Bileamus ediderit Enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; enuntiatum ejus ibi vocatur Mashal, in singulari; illa quae a Mose in illis desumta sunt etiam sunt 4]prophetica, non autem proverbia. Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia Verba sunt, nempe, -Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in Captivitatem, Jerem. XLVIII:45.46. Praeter haec citatur etiam Liber propheticus Verbi istius Vetusti vocatus Liber Jashar seu Liber recti, a Davide, II Sam. I:18, et a Josua, Cap. X:13; ex quo patet, quod Historicum ibi de Sole et Luna, fuerit propheticum ex illo Libro. Dictum insuper mihi est, quod septem prima Capita Geneseos in eodem Verbo tam plene exstent, ut non verbulum desit. 5] Religiosa plurium gentium ex illo Verbo derivata et translata sunt, ut a terra Canaane exque Asiae variis locis in Graeciam, et inde in Italiam, et per Aethiopiam et per Aegyptum in aliqua Regna Africae: sed in Graecia ex correspondentiis fecerunt fabulas, et ex attributis Divinis totidem Deos, et maximum illorum vocabant Jovem, a Jehovah.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church