Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. Quale discrimen est inter illos, qui omne bonum credunt a Domino esse, et qui credunt bonum a se esse, datum est in mundo spirituali et audire et videre. Qui bonum credunt a Domino, illi vertunt faciem ad Ipsum, ac recipiunt jucundum et beatum boni; at qui credunt bonum a se esse, illi spectant semet, et cogitant apud se quod meruerint; et quia spectant semet, non possunt aliter quam jucundum sui boni percipere, quod non est jucundum boni sed jucundum mali nam proprium hominis est malum ac jucundum mali perceptum ut bonum, est infernum. Illi qui bonum fecerunt, et crediderunt id a se, si non post mortem recipiunt id verum, quod omne bonum sit a Domino, commiscent se geniis infernalibus, et tandem unum cum illis faciunt at illi qui recipiunt illud verum, reformantur: sed non alii recipiunt, quam qui spectaverunt ad Deum in vita sua. Spectare ad Deum in vita sua, non aliud est quam fugere mala ut peccata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church