Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 77

Previous Number Next Number See English 

77. Quis non potest ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, intelligere, quod hoc aut illud bonum sit utile communi, et quod hoc aut illud malum sit noxium communi? ut quod justitia, sinceritas, et castitas conjugii, sint utiles communi, et quod injustitia, insinceritas et scortatio cum aliorum uxoribus, sint noxiae communi consequenter quod mala haec in se sint damna, et quod bona illa iu se sint emolumenta. Quis itaque non potest illa rationis suae facere, modo velit? Rationalitas ei est, et libertas ei est; et tantum ejus rationalitas et libertas nudatur, apparet, moderatur et dat percipere et posse, quantum mala illa apud se propterea fugit; et quantum hoc facit, tantum bona illa, ut amicus amicos, spectat. [2.] Ex his dein potest homo ex facultate sua, quae vocatur rationalitas, concludere ad bona quae utilia communi sunt in spirituali mundo, et ad mala quae ibi noxia sunt, si modo pro malis percipiat peccata, et pro bonis opera charitatis. Hoc quoque potest homo rationis suae facere, modo velit, quoniam rationalitas et libertas ei sunt; et tantum ejus rationalitas et libertas nudantur, apparent, moderantur et dant percipere et posse, quantum mala illa ut peccata fugit et quantum hoc facit, tantum bona charitatis, ut proximus proximum ex amore utrinque, spectat. [3.] Nunc quia Dominus propter receptionem et conjunctionem, vult, ut quicquid homo libere facit secundum rationem, appareat illi sicut ejus, et hoc est secundum ipsam rationem, sequitur quod homo possit ex ratione, quia est ejus aeterna felicitas, velle, et ex implorata Divina Domini potentia, id facere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church