Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. (iv.) Quod imago Infiniti ac Aeterni exstet in caelo angelico. Inter scitu necessaria est quoque caelum angelicum; unusquisque enim, cui est religio, id cogitat, et illuc venire vult. Sed caelum non datur aliis, quam qui sciunt viam ad illud, et ambulant illam; haec via etiam aliquantum sciri potest ex cognitione, quales sunt qui constituunt caelum, et quod nemo angelus fiat, seu in caelum veniat, nisi qui angelicum secum e mundo fert; et angelico inest cognitio viae ex ambulatione ejus, et ambulatio viae per cognitionem ejus. In mundo spirituali etiam actualiter sunt viae, quae tendunt ad unamquamvis societatem caeli, et ad unamquamvis inferni; et quisque videt suam viam sicut ex se. Quod videat, est quia viae ibi sunt pro unoquovis amore, et amor aperit illam, et ducit ad consocios. Alias vias quam sui amoris nemo videt. Ex quo patet, quod angeli non sint nisi quam amores caelestes, nam alioqui non vidissent vias ad caelum tendentes. Sed hoc melius constare potest ex descriptione caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church