338. (iii.) Quod momentanea salvatio ex immediata misericordia non dabilis sit. In antecedentibus ostensum est quod operatio Divinae Providentiae ad salvandum hominem, inchoet ab ejus nativitate, et perstet usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum tum quod operatio illa continue fiat per media ex pura misericordia. Ex his sequitur, quod non detur momentanea salvatio, nec immediata misericordia. Sed quia multi, qui de rebus Ecclesiae seu religionis non aliquid cogitant ex intellectu, credunt quod ex immediata misericordia salventur, et inde quod salvatio sit momentanea, et tamen hoc contra veritatem est, et insuper est fides damnosa, interest ut expendatur in suo ordine. (I.) Quod fides de momentanea salvatione ex immediata misericordia capta sit ex statu naturali hominis. (2.) Quod haec fides sit ex ignorantia status spiritualis, qui prorsus diversus est a statu naturali. (3.) Quod doctrinae omnium ecclesiarum in Christiano orbe, interius spectatae, sint contra momentaneam salvationem ex immediata misericordia; sed usque quod externi ecclesiae homines illam stabiliant. [2.] Primum: Quod fides de momentanea salvatione ex immediata misericordia, capta sit ex statu naturali hominis. Naturalis homo ex suo statu non aliter scit quam quod gaudium caeleste sit sicut gaudium mundanum, ac quod similiter influat et recipiatur; pro exemplo, quod sit sicut qui pauper est, dives fit, et sic qui e tristi statu egestatis in felicem statum opulentiae venit; vel sicut qui vilis est, et fit honoratus, et sic e contemptu in gloriam venit; aut sicut qui e domo luctus in gaudium nuptiarum venit. Quia hi status possunt intra diem mutari, et non alia idea est de statu hominis post mortem, patet unde est, quod credatur salvatio momentanea ex immediata misericordia. [3.] In mundo etiam possunt plures in uno consortio et in una societate civili esse et simul laetari, et tamen omnes differre animis; hoc. fit in statu naturali. Causa est, quia externum unius hominis potest accommodari externo alterius, utcunque interna dissimilia sunt. Ex hoc statu naturali etiam concluditur, quod salvatio sit modo admissio ad angelos in caelum, et quod admissio sit ex immediata misericordia: quare etiam creditur, quod malis aeque possit dari caelum quam bonis, et quod tunc consociatio sit similis quae in mundo, cum differentia quod illa sit plena gaudio. [4.] Secundum: Sed quod haec fides sit ex ignorantia status spiritualis, qui prorsus diversus est a statu naturali. De statu spirituali, qui est status hominis post mortem, supra multis in locis actum est et ostensum, quod unusquisque sit suus amor, et quod nemo possit vivere cum aliis quam cum illis qui in simili amore sunt, et quod si ad alios venit, non respirare possit suam vitam. Inde est, quod quisque post mortem veniat in societatem suorum, qui sunt qui in simili amore sunt, et quod hos cognoscat sicut affines et sicut amicos; et quod mirum est, cum illos convenit et videt, est sicut illos ab infantia cognovisset; est affinitas et amicitia spiritualis, quae hoc facit. Immo plus, non potest aliquis in societate habitare in alia domo quam in sua, cuivis in societate sua domus est, quam invenit sibi paratam, ut primum societatem intrat. In consortiis potest esse cum aliis extra suam domum, sed usque non alibi quam in sua morari. Et quod adhuc plus est, non potest aliquis in alterius conclavi sedere quam in suo loco; si in alio fit sicut impos mentis et mutus; et quod mirabile est, quisque dum intrat conclave, scit suum locum; similiter fit in templis; et quoque in coetibus quando congregati sunt. [5.] Ex his patet, quod status spiritualis sit prorsus diversus a statu naturali, ac talis ut aliquis non possit alibi esse quam ubi regnans ejus amor est; ibi enim est jucundum vitae ejus, et. quisque vult in suae vitae jucundo esse; et spiritus hominis non potest alibi, quia id facit vitam ejus, immo ipsam respirationem, ut et pulsum cordis ejus. Aliter in mundo naturali: in hoc externum hominis ab infantia edoctum est jucunda alia simulare facie, loquela et gestu, quam illa quae sunt interni ejus; quare ex statu hominis in mundo naturali non potest concludi ad statum ejus post mortem; nam status cujusvis post mortem est spiritualis, qui est, quod non possit alibi esse, quam in jucundo sui amoris, quod sibi in mundo naturali per vitam comparavit. [6.] Ex his manifeste constare potest, quod nemo possit immitti in jucundum caeli, quod communi voce vocatur gaudium caeleste, qui in jucundo inferni est, seu quod idem, in jucundum boni qui in jucundo mali est: quod adhuc clarius potest concludi ex eo, quod nemini post mortem negetur ascendere in caelum, monstratur ei via, datur copia, et intromittitur; sed dum in caelum venit, et aspiratu jucundum ejus attrahit, incipit angi pectore, et torqueri corde, ac sentire deliquium, in quo se contorquet sicut anguis admotus igni, et cum aversa facie e caelo, et conversa ad infernum, praeceps aufugit, nec quiescit quam in societate amoris sui. Inde constare potest, quod in caelum venire non sit alicui ex immediata misericordia; proinde quod non solum sit admitti, ut multi in mundo autumant; tum quod nec sit momentanea salvatio, nam haec ponit immediatam misericordiam. [7.] Fuerunt quidam qui in mundo momentaneam salvationem ex immediata misericordia crediderunt; et dum spiritus facti voluerunt ut jucundum illorum infernale seu jucundum mali, ex Divina Omnipotentia et simul ex Divina Misericordia transmutaretur in jucundum caeleste seu jucundum boni, et quia ita cupiverunt, etiam permissum est ut ab angelis fieret, qui tunc removerunt jucundum illorum infernale: sed illi tunc, quia id erat jucundum amoris vitae eorum, proinde vita eorum, jacuerunt sicut mortui, absque omni sensu et omni motu; nec possibile fuit insufflare aliam vitam quam suam; quia omnia mentis et corporis eorum, quae retro versa erant, non potuerunt retorqueri in contrarium: quare resuscitati sunt per immissionem jucundi amoris vitae eorum. Post id dixerunt, quod in illo statu interius senserint dirum et quoddam horrendum, quod non voluerunt propalare. Quare in Caelo dicitur, quod facilius sit convertere bubonem in turturem, et serpentem in agnum, quam aliquem spiritum infernalem in angelum caeli. [8.] Tertium: Quod doctrinae ecclesiarum in Christiano orbe, interius spectatae, sint contra momentaneam salvationem ex immediata misericordia: sed usque quod externi ecclesiae homines illam stabiliant. Doctrinae omnium ecclesiarum interius spectatae docent vitam. Cujusnam ecclesiae doctrina est, quae non docet, quod homo se exploraturus sit, visurus et agniturus sua peccata; confessurus illa, paenitentiam acturus, et dein victurus vitam novam? Quis absque hoc monito et praecepto admittitur ad Sanctam Communionem? Inquire et confirmaberis. Cujus ecclesiae doctrina est, quae non fundatur super praeceptis decalogi? Ac praecepta decalogi sunt praecepta vitae. Quis homo ecclesiae, in quo aliquid ecclesiae est, qui non agnoscit, cum audit, quod salvetur qui bene vivit, et condemnetur qui male? Quare in Fide symbolica Athanasiana, quae etiam est Doctrina in toto Christiano orbe recepta, haec dicuntur:
"Quod Dominus venturus sit ad judicandum vivos et mortuos; et tunc illi qui bona fecerunt, intrabunt in vitam aeternam, et qui mala fecerunt, in ignem aeternum." [9.] Ex quibus patet, quod doctrinae omnium ecclesiarum interius spectatae doceant vitam et quia docent vitam, doceant quod salvatio sit secundum vitam; ac vita hominis non momento inspiratur, sed formatur successive, et reformatur sicut homo fugit mala ut peccata; proinde sicut novit quid peccatum, ac cognoscit et agnoscit id, et sicut non vult illud, et inde desistit ab illo; et sicut novit etiam illa media, quae se referunt ad cognitionem Dei. Per haec et illa formatur et reformatur vita hominis, quae non uno memento possunt infundi; removendum enim est malum hereditarium, quod in se est infernale, et loco ejus implantandum est bonum, quod in se erit caeleste. Homo ex malo suo hereditario comparari potest buboni quoad intellectum, et serpenti quoad voluntatem; et homo reformatus potest comparari columbae quoad intellectum, et ovi quoad voluntatem: quare momentanea reformatio et inde salvatio foret comparative sicut momentanea conversio bubonis in columbam, ac serpentis in ovem. Quis non videt, qui scit aliquid de vita hominis, quod hoc non detur, nisi bubonis et serpentis natura auferatur, et columbae et ovis natura implantetur? [10.] Notum etiam est, quod omnis intelligens possit intelligentior fieri, et omnis sapiens sapientior, et quod intelligentia et sapientia apud hominem possit crescere, et apud quosdam crescat, ab infantia usque ad finem vitae ejus, et quod homo sic continue perficiatur. Quid non plus intelligentia et sapientia spiritualis? Haec per duos gradus supra intelligentiam et sapientiam naturalem ascendit, et cum ascendit, fit angelica, quae est ineffabilis. Quod haec apud angelos crescat in aeternum, supra dictum est. Quis non comprehendere potest, si vult, quod impossibile sit, quod id, quod perficitur in aeternum, sit perfectum in instanti?