Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 336

Previous Number Next Number See English 

336. Modi autem, per quos Divina Providentia operatur in media, et per media ad formandum hominem, et ad perficiendum illum, sunt etiam infiniti numero et infiniti varietate totidem quot sunt operationes Divinae Sapientiae ex Divino Amore ad salvandum hominem; ita quot sunt operationes Divinae Providentiae secundum leges suas, de quibus supra actum est. Quod modi illi arcanissimi sint, supra illustratum est per operationes animae in corpus, de quibus homo tam parum novit, ut vix aliquid; ut quomodo oculus, auris, naris, lingua, cuticula, sentiunt; ac quomodo ventriculus digerit, mesenterium chylificat, hepar sanguinem elaborat, pancreas et lien purificant, renes ab humoribus impuris secernunt, cor illum colligit et distribuit, pulmo illum decantat; et quomodo cerebrum sanguinem sublimat, et e novo vivificat; praeter innumera alia, quae omnia sunt arcana, in quae vix aliqua scientia potest intrare. Ex his patet, quod adhuc minus possit intrari in arcanas operationes Divinae Providentiae; satis est quod sciantur leges ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church