Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 325

Previous Number Next Number See English 

325. (ii.) Quod inde ex Divina Providentia sit, quod unusquisque homo possit salvari; et quod salventur qui Deum agnoscunt et bene vivunt.- Quod unusquisque homo possit salvari, ex supra demonstratis patet. Quidam opinantur, quod ecclesia Domini sit solum in Christiano orbe, quia Dominus ibi solum notus est, et ibi solum est Verbum: sed usque sunt multi qui credunt, quod ecclesia Dei sit communis, seu extensa et sparsa per universum terrarum orbem, ita etiam apud illos qui Dominum ignorant, et non Verbum habent; dicentes, quod hoc non eorum culpa sit, et quod illis ignorantia invincibilis sit; et quod contra Amorem et Misericordiam Dei sit, quod aliqui ad infernum nascantur, cum tamen aeque sunt homines. [2.] Nunc quia Christianis, si non omnibus usque multis, est fides, quod ecclesia communis sit, quae etiam Communio vocatur, sequitur quod dentur communissima ecclesiae, quae omnes religiones ingrediuntur, et faciunt Communionem illam. Quod communissima illa sint agnitio Dei et bonum vitae, videbitur in sequente ordine. (1.) Quod agnitio Dei faciat conjunctionem Dei cum homine, et hominis cum Deo, et quod negatio Dei faciat disjunctionem. (2.) Quod quisque agnoscat Deum, et conjungatur Ipsi secundum bonum vitae suae. (3.) Quod bonum vitae, seu bene vivere, sit fugere mala quia sunt contra religionem, ita contra Deum. (4.) Quod haec sint communia omnium religionum, per quae unusquisque potest salvari.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church