Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 263

Previous Number Next Number See English 

263. Sed ut haec, quae nunc dicta sunt, clarius pateant, adjiciam illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, ad finem ibi (n. 60, 61), allata sunt, quae haec sunt:

"Quod Deus et Homo in Domino secundum Doctrinam non sint duo, sed una Persona, et prorsus una, sicut anima et corpus unum sunt, patet clare a multis quae Ipse dixerat, ut, Quod Pater et Ipse unum sint: Quod omnia Patris sua sint, et omnia sua Patris: Quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit: Quod omnia data sint in manum Ipsius: Quod Ipsi omnis potestas sit: Quod Deus caeli et terrae sit: Quod qui credit in Ipsum, vitam aeternam habeat; et quod qui non credit in Ipsum ira Dei maneat super illo et porro, quod et Divinum et Humanum sublatum sit in caelum, et quod quoad utrumque sedeat ad dextram Dei, hoc est, quod omnipotens sit: et plura quae supra ex Verbo de Divino Humano Ipsius in multa copai allata sunt quae omnia testantur, quod Deus sit unus tam Persona quam Essentia in quo Trinitas, et quod ille Deus sit Dominus. [2.] Quod haec de Domino nunc primum evulgata sunt, est quia praedictum est in Apocalypsi (xxi. et xxii.), quod nova ecclesia in fine prioris instituenda sit, in qua hoc primarium erit. Haec ecclesia est quae per Novam Hierosolymam ibi intelligitur, in quam nemo intrare potest, nisi qui solum Dominum pro Deo caeli et terrae agnoscit; quare illa ecclesia ibi vocatur Uxor Agni. Et hoc possum annuntiare, quod universum caelum Dominum solum agnoscat, et quod qui non agnoscit non in caelum admittatur; caelum enim est caelum a Domino. Ipsa illa agnitio ex amore et fide, facit ut sint in Domino et Dominus in illis, ut Ipse docet apud Johannem, `In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me et Ego in vobis' (xiv. 20);

tum apud eundem, `Manete in Me, etiam Ego in vobis:.... Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum nam sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras' (xv. 4-6 tum xvii. 22, 23). [3.] Quod hoc non prius e Verbo visum sit, est quia si prius visum fuisset, usque non receptum fuisset: nondum enim ultimum judicium fuit peractum; et ante illud potentia inferni valuit supra potentiam caeli; et homo est in medio inter caelum et infernum; quare si prius visum fuisset, diabolus, hoc est, infernum, eripuisset illud e cordibus illorum, et insuper profanavisset illud. Hic status potentiae inferni prorsus fractus est per ultimum judicium, quod nunc peractum est: post illud, ita nunc, omnis homo, qui vult illustrari et sapere is potest."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church