Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 256

Previous Number Next Number See English 

256. (iii.) Quod mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmet, cum videt, quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis parte minore, quae vocatur Europa, et quod ibi sit divisa.- Quod religio Christiana sit modo in orbis habitabilis parte minore, quae vocatur Europa, est quia non accommodata fuit geniis Orientalium, sicut religio Mahumedana, quae mixta est, ut mox supra ostensum est; et religio non accommodata non recipitur. Ut pro exemplo religio quae sancit, quod non liceat plures uxores ducere, non recipitur, sed rejicitur ab illis qui a saeculis retro polygami fuerunt; ita quoque in quibusdam aliis religionis Christianae sancitis. [2.] Nec refert, sive minor pars mundi sive major illam receperit, modo sint populi, apud quos Verbum est; nam inde usque est lux illis qui extra ecclesiam sunt, et non habent Verbum, ut in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113), ostensum est: et quod mirabile est, ubi Verbum sancte legitur, ac Dominus ex Verbo colitur, ibi est Dominus cum caelo; causa est, quia Dominus est Verbum, ac Verbum est Divinum Verum, quod facit caelum quare Dominus dicit, "Ubi duo aut tres congregati sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. xviii. 20):

ita fieri potest cum Verbo in multis locis orbis habitabilis ab Europaeis, quia illis est commercium super universum terrarum orbem, et ubivis ab illis vel legitur vel a Verbo docetur. Hoc apparet sicut inventum, sed usque est verum. [3.] Quod religio Christiana sit divisa, est quia haec ex Verbo est, ac Verbum per meras correspondentias conscriptum est; et correspondentiae sunt quoad multam partem apparentiae veri, in quibus tamen genuina vera latent inclusa et quia doctrina ecclesiae ex sensu litterae Verbi, qui talis est, haurienda est, non potuit aliter quam in ecclesia existere lites, controversiae et dissensiones, imprimis quoad intellectum Verbi, non autem quoad ipsum Verbum, et quoad ipsum Divinum Domini, ubivis enim agnoscitur quod Verbum sit sanctum, et quod Domino sit Divinum, et haec duo sunt essentialia ecclesiae: quare etiam qui Divinum Domini negant, qui sunt qui vocantur Sociniani, ab ecclesia excommunicati sunt; et qui negant sanctitatem Verbi, non pro Christianis reputantur. His adjiciam aliquod memorabile de Verbo, ex quo potest concludi, quod Verbum interius sit ipsum Divinum Verum, ac intime Dominus: [4.] dum aliquis spiritus aperit Verbum, et eo fricat faciem aut vestem suam, tunc facies aut vestis ejus ex sola fricatione tam candide lucet sicut luna aut sicut stella, et hoc in conspectu omnium quos offendit; hoc testatur, quod non detur aliquod sanctius in mundo, quam Verbum. Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26). Quod doctrina ecclesiae ex sensu litterae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda (n. 50-61, ibi). Quod haereses ex sensu litterae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum {1}sit (n. 91-97). Quod ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit, qualis ei intellectus Verbi est (n. 76-79). @1 sit pro "fit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church