Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 253

Previous Number Next Number See English 

253. Hactenus explicata sunt illa quae supra (n. 237) allata sunt, per quae mere naturalis homo contra Divinam Providentiam se confirmat. Nunc explicanda sunt illa quae (n. 238) sequuntur, quae concernunt religiosa plurium gentium, quae etiam homini mere naturali inservire possunt pro argumentis contra Divinam Providentiam; corde enim dicit, "Quomodo possunt tot religiones dissidentes dari, et non una vera super totum terrarum orbem, cum Divina Providentia pro fine habet caelum ex humano genere?" ut supra (n. 27-45) ostensum est. Sed quaeso audi: Omnes quotcunque nati sunt homines in quacunque religione, salvari possunt, modo Deum agnoscant et vivant secundum praecepta quae in decalogo sunt, quae sunt, ne occidant, ne adulterentur, ne furentur, et ne false testentur, propterea quia facere talia est contra religionem, ita contra Deum. Apud illos est timor Dei, et amor proximi; timor Dei, quia cogitant quod illa facere sit contra Deum, et amor proximi quia occidere, adulterari, furari, false testari, et concupiscere ejus domum et uxorem, est contra proximum. Hi quia in vita sua spectant ad Deum, et non malefaciunt proximo, a Domino ducuntur; et qui ducuntur, etiam docentur secundum religionem suam de Deo et de proximo; nam qui ita vivunt amant doceri, at qui aliter vivunt non amant; et quia amant doceri, etiam post mortem, cum fiunt spiritus, ab angelis instruuntur, et libenter recipiunt vera qualia sunt in Verbo. De his videantur aliqua in Doctrina Novae Hierosolymae Scriptura Sacra (n. 91-97, et 104-113).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church