Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 230

Previous Number Next Number See English 

230. Profanatio sancti intelligitur in Secundo Praecepto decalogi, per "Non profanabis Nomen Dei tui:" et quod non profanandum sit, intelligitur in Oratione Dominica, per Sanctificetur Nomen tuum." Quid per Nomen Dei" intelligitur, vix ab ullo in Christiano orbe scitur: causa est, quia non scitur, quod in spirituali mundo non sint nomina sicut in naturali mundo, sed quod unusquisque nominetur secundum quale amoris et sapientiae ejus, ut primum enim aliquis venit in societatem aut consortium cum aliis nominatur illico secundum quale ejus ibi. Nominatio fit per linguam spiritualem, quae talis est, ut nomen dare possit unicuique rei, quia ibi quaevis littera in alphabeto unam rem significat, et plures litterae in unam vocem conjunctae, quae faciunt nomen personae, integrum statum rei involvunt. Hoc inter mirabilia est in Mundo spirituali. [2.] Ex his patet, quod per "Nomen Dei" in Verbo significetur Deus cum omni Divino quod in Ipso est, et quod ex Ipso procedit et quia Verbum est Divinum procedens, est id Nomen Dei; et quia omnia Divina, quae spiritualia ecclesiae vocantur, ex Verbo sunt, etiam illa sunt Nomen Dei. Ex his videri potest quid intelligitur in Secundo Praecepto decalogi per "Non profanabis nomen Dei" [(Exod. xx. 7)];

et in Oratione Dominica per "Sanctificetur nomen tuum" [(Matth. vi. 9)]. Similia per Nomen Dei ac Domini [1]significantur in multis locis in Verbo utriusque Testamenti, (Ut Matth. vii. 22; x. 22; xviii. 5, 20; xix. 29; xxi. 9; xxiv. 9, 10; Joh. i. 12; ii. 23; iii. 17, 18; xii. 13, 28; xiv. 14-16; xvi. 23, 24, 26, 27; xvii. 6; xx. 31);

praeter in aliis locis, et in permultis in Veteri Testamento. [3.] Qui significationem hanc "nominis" novit, potest scire quid per haec Domini verba significatur:

"Quisquis suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet:.. quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli,..non perdet mercedem" Matth. x. [2]41, 42):

qui per "nomen prophetae, justi et discipuli," hic solum intelligit prophetam, justum, et discipulum, is non scit ibi alium sensum, quam solum sensum litterae, et ille nec scit quid "merces prophetae," merces justi," et "merces propter potum frigidae datum discipulo," cum tamen per nomen et per mercedem prophetae intelligitur status et felicitas eorum qui in Divinis veris sunt, per "nomen et mercedem justi" status et felicitas eorum qui in Divinis bonis sunt, et per discipulum status illorum qui in aliquibus spiritualibus ecclesiae sunt "potus frigidae" est aliquid veri. [4.] Quod quale status amoris et sapientiae, seu boni et veri, significetur per "nomen," constat etiam per haec Domini verba:

"Qui ingreditur per januam, pastor est ovium; huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt, et proprias oves vocat nomine tenus, et educit illas" (Joh. x. 2, 3);

"vocare oves nomine tenus," est quemlibet qui in bono charitatis est, docere et ducere secundum statum amoris et sapientiae ejus: per "januam" intelligitur Dominus, ut constat ex vers. 9, ibi, Ego sum janua, per Me si quis introiverit, salvabitur;" ex quibus patet, quod ipse Dominus adeundus sit, ut quis salvari possit, et qui Ipsum adit, sit "pastor ovium;" et qui non Ipsum adit, sit "fur et latro," ut dicitur vers. 1, illius capitis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church