Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. A Domino providetur conjunctio boni et veri apud alios per Aequilibrium inter caelum et infernum; ex inferno enim continue exhalatur malum et simul falsum, ex caelo autem continue exhalatur bonum et simul verum. In hoc aequilibrio tenetur omnis homo, quamdiu in mundo vivit, et per id in libertate cogitandi, volendi, loquendi et faciendi, in qua potest reformari. (De hoc aequilibrio spirituali, ex quo liberum homini est videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 589-596, et n. 597-603),


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church