Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 227

Previous Number Next Number See English 

227. Hae sunt causae, propter quas tale enorme existit sed illae, quia in obscuro sunt ex ignorantia illarum, explicandae sunt, ut coram intellectu pateant. Primo: Quod quicquid homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprietur ei et remaneat, tam bonum quam malum.-Hoc ostensum est supra (n. 78-81): est enim homini memoria externa seu naturalis, ac est memoria interna seu spiritualis. Huic memoriae inscripta sunt omnia et singula quaecunque in mundo ex voluntate cogitaverat, locutus est, et egerat, et tam omnia et singula, ut non desit quicquam. Haec memoria est liber vitae ejus, qui post mortem aperitur, et secundum quem judicatur. De hac memoria plura in opere De Caelo et Inferno (n. 461-465), ab ipsa experientia sunt adducta. [2.] Secundo: Sed quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat, ut malum sit per se, et bonum per se, et sic quod separari possint.-Unusquisque homo tam in malo est quam in bono, in malo enim est a se, et in bono a Domino et homo non potest vivere nisi sit in utroque nam si in solo se esset et sic in solo malo, non aliquid vitae haberet et si in solo Domino et sic in solo bono, nec aliquid vitae haberet, nam homo in hoc vitae foret sicut suffocatus continue trahens animam, velut moribundus in agone; et in illo vitae foret exstinctus, nam malum absque omni bono in se est mortuum quare unusquisque homo in utroque est: sed differentia est, quod unus sit interius in Domino, et exterius quasi in se, ac alter interius in se, sed exterius quasi in Domino et hic est in malo, et ille in bono, attamen uterque in utroque. Quod etiam malus sit, est quia est in bono vitae civilis et moralis, et quoque exterius in aliquo bono vitae spiritualis; praeter quod a Domino teneatur in rationalitate et libertate, quod possit in bono esse; hoc bonum est, per quod omnis homo, etiam malus, ducitur a Domino. Ex his videri potest, quod Dominus separet malum et bonum, ut unum sit interius ac alterum exterius, et sic prospiciat ne commisceantur. [3.] Tertio: Sed quod hoc non fieri possit, si homo primum agnoscit vera fidei, et vivit secundum illa, ac postea recedit ac negat illa.-Hoc patet a nunc dictis; ex primo, quod omnia quae homo ex voluntate cogitat, loquitur et agit, approprientur ei ac remaneant; et ex altero, quod Dominus per Divinam suam Providentiam continue prospiciat et disponat ut bonum per se sit, ac malum per se, ac separari possint. Separantur etiam a Domino post mortem apud illos qui interius mali sunt et exterius boni sunt, aufertur bonum, et sic relinquuntur suo malo vicissim apud illos qui interius boni sunt, et exterius sicut alii homines conquisiverunt opes, ambiverunt dignitates, delectati sunt variis mundanis, et faverunt aliquibus concupiscentiis; apud hos tamen bonum et malum non commixta sunt, sed separata sicut internum et externum ita in externa forma in multis similes malis fuerunt, non tamen in interna. Vicissim etiam mali, qui in externa forma apparuerunt sicut boni, in pietate, cultu, loquela et factis, et tamen in interna forma mali fuerunt, apud hos quoque separatum est malum a bono. At apud illos, qui prius agnoverunt vera fidei, et vixerunt secundum illa, et postea in contrarium abiverunt, ac rejecerunt illa, et imprimis si negaverunt illa, bona et mala non amplius separata sunt, sed commixta; nam homo talis appropriavit sibi bonum, et quoque appropriavit sibi malum, et sic conjunxit et commiscuit illa. [4.] Quarto: Quod tunc commisceat bonum et malum, usque adeo, ut non separari possint, sequitur ex nunc dictis: et si non separari potest malum a bono, ac bonum a malo, non potest esse in caelo nec in inferno. Unusquisque homo, vel in uno vel in altero erit; non potest esse in utroque et sic nunc foret in caelo, nunc in inferno, et dum in caelo ageret pro inferno, et dum in inferno ageret pro caelo; ita destrueret vitam omnium qui circum illum sunt, vitam caelestem apud angelos, et vitam infernalem apud diabolos; ex quo vita cujusvis periret; nam vita cuivis erit sua; non vivit quisquam in vita aliena, minus in opposita. Inde est, quod Dominus apud omnem hominem post obitum, dum fit spiritus seu homo spiritualis, separet bonum a malo ac malum a bono; bonum a malo apud illos qui interius in malo sunt, ac malum a bono apud illos qui interius in bono sunt; quod est secundum Ipsius verba, "Omni habenti dabitur ut abundet; et ab eo qui [non] habet, etiam quod habet auferetur (Matth. xiii. 12; xxv. 29; Marc. iv. 25; Luc. viii. 18; xix. 26). [5.] Quinto: Quia bonum et malum apud unumquemvis hominem separanda sunt, et apud talem separari nequeunt, quod ideo quoad omne vere humanum destruatur.-Vere humanum est cuivis ex rationalitate, quod possit videre et scire, si vult, quid verum et quid bonum, et quoque quod possit ex libertate velle, cogitare, loqui et facere id, ut prius ostensum est. Sed haec libertas cum sua rationalitate destructa est apud illos, qui apud se commiscuerunt bonum et malum, nam illi non possunt ex bono videre malum, nec ex malo cognoscere bonum, unum enim faciunt; inde illis non rationalitas in facultate seu in potentia est amplius, et inde nec aliqua libertas: quae causa est, quod sint sicut mere deliria phantastica, ut supra dictum est, et non magis appareant ut homines, sed ut ossa aliqua cute obducta; et inde cum nominantur, non dicuntur ille aut illa, sed illud. Talis sors est illis, qui hoc modo commiscent sancta profanis. At sunt plura profanationis genera, quae usque non talia sunt; de quibus in subsequenti articulo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church