Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 181

Previous Number Next Number See English 

181. Quod simile sit in spiritualibus mentis, sicut est in naturalibus corporis, est quia omnia mentis correspondent omnibus corporis: quare etiam mens agit corpus in externis, et in communi ad omnem nutum. Agit oculos ad videndum, aures ad audiendum, os et linguam ad edendum et bibendum, et quoque ad loquendum, manus ad faciendum, pedes ad ambulandum, organa generationis ad prolificandum. Mens ad haec non solum agit externa, sed etiam interna in omni serie, ex intimis ultima et ex ultimis intima. Sic dum agit os ad loquendum, agit pulmonem, laryngem, glottidem, linguam, labra, et unumquodvis distincte ad suam functionem simul, et quoque faciem ad convenientiam. [2.] Inde patet, quod simile, quod dictum est de formis naturalibus corporis, dicendum sit de formis spiritualibus mentis; et quod dictum est de naturalibus operationibus corporis, dicendum sit de spiritualibus operationibus mentis; proinde sicut homo disponit externa, Dominus disponat interna, ita aliter si homo disponit externa a se, et aliter si disponit externa a Domino et simul illa sicut a se. Mens hominis etiam est in omni forma homo; est enim spiritus ejus, qui post mortem apparet homo prorsus sicut in mundo et inde similia sunt in utroque et sic quod quae dicta sunt de conjunctione externorum cum internis in corpore, etiam intelligenda sint de conjunctione externorum cum internis in mente: cum sola differentia, quod unum sit naturale, et alterum spirituale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church