Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 179

Previous Number Next Number See English 

179. Quoniam praescientia futurorum tollit ipsum humanum, quod est ex libero secundum rationem agere, ideo nemini datur futura scire sed licet cuivis de futuris ex ratione concludere inde ratio cum omnibus ejus est in sua vita. Ex eo est, quod homo non sciat sortem quam post mortem, aut sciat aliquem eventum antequam in eo est nam si sciret, non amplius cogitaret ex interiore se, quomodo facturus aut victurus est, ut ad illum veniat sed solum ab exteriore se, quod veniat et hic status claudit interiora mentis ejus, in quibus binae facultates vitae ejus, quae sunt libertas et rationalitas, praecipue resident. Desiderium praesciendi futura plerisque connatum est; sed hoc desiderium trahit originem ex amore mali quare aufertur illis, qui credunt Divinam Providentiam, ac datur illis fiducia, quod Dominus disponat sortem illorum et inde non volunt praescire illam, ne se aliquo modo Divinae Providentiae inferant. Hoc docet Dominus per plura apud Lucam (xii. 14-48). [2.] Quod haec sit Divinae Providentiae lex, confirmari potest multis ex mundo spirituali. Plerique dum in illum post obitum veniunt, volunt scire sortem suam sed respondetur illis, quod si bene vixerint, sors illis sit in caelo, si male vixerint in inferno. Sed quia omnes timent infernum, etiam mali, quaerunt quid acturi et quid credituri sint, ut in caelum veniant; sed respondetur illis, ut agant et credant sicut volunt, at sciant, quod in inferno non bonum faciant, nec verum credant, sed in caelo. "Inquire quid bonum et quid verum, ac cogita hoc et fac illud, si potes." Ita cuivis relinquitur ex libero secundum rationem agere in mundo spirituali sicut in mundo naturali; sed sicut in hoc mundo egerunt, ita in illo agunt, nam vita sua quemlibet manet, et inde sors; quia sors est vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church