Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 177

Previous Number Next Number See English 

177. Operatio Divinae Providentiae Domini continua est, quod abducat hominem a malis. Si quis operationem hanc continuam perciperet et sentiret, et usque non ut vinctus duceretur, annon continue reniteretur, et tunc vel rixaretur cum Deo, vel immisceret se Divinae Providentiae? Si hoc, faceret se etiam Deum; si illud, exsolveret se vinculo, et negaret Deum. Hoc patet manifeste, quod forent duae vires contra se continue agentes, vis mali ab homine, et vis boni a Domino et cum duo opposita contra se agunt, tunc vel unum vincit, vel utrumque perit; hic autem si unum vincit perit utrumque, malum enim quod hominis est non recipit bonum a Domino momento, nec bonum a Domino' ejicit malum ab homine momento si momento fieret unum aut alterum, vita non maneret homini. Haec et plura damnosa alia existerent, si homo Divinae Providentiae operationem manifeste perciperet aut sentiret. Sed hoc per exempla in sequentibus clare demonstrabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church