Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 149

Previous Number Next Number See English 

149. Quod homo non similiter velit venire e servitute spirituali in libertatem spiritualem, est una causa, quod non sciat quid servum spirituale, et quid liberum spirituale; non ei sunt vera quae docent et absque veris creditur quod servum spirituale sit liberum, et liberum spirituale sit servum. Altera causa est, {1}quia religio Christiani orbis occlusit intellectum, et sola fides obsignavit illum; nam utraque sicut murum ferreum circum se posuit id dogma, quod theologica transcendant, et quod ideo non ex aliqua rationalitate adeunda sint, et quod sint {2}pro caecis et non pro videntibus; per id abscondita sunt vera, quae docerent quid libertas spiritualis. Tertia causa est, quia pauci explorant se, et vident sua peccata; et qui non videt illa, et desistit ab illis, in libero illorum est, quod est liberum infernale, in se servum et ex hoc videre liberum caeleste, quod est ipsum liberum, est sicut videre in caligine diem, et sub atra nube id quod a sole supra est. Inde est, quod nesciatur quid liberum caeleste, et quod discrimen inter illud et inter liberum infernale sit sicut discrimen inter vivum et mortuum. @1 quia pro "qui a"$ @2 pro pro "prae"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church