Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 142

Previous Number Next Number See English 

142. Quod nemo reformetur in statu morbi corporis, est quia ratio tunc non est in statu libero, pendet enim status mentis a statu corporis. Cum corpus aegrotat, etiam mens aegrotat, si non aliter, usque ex remotione a mundo; nam mens remota a mundo cogitat quidem de Deo, sed non a Deo, non enim est in libero rationis. Liberum rationis est homini ex eo, quod sit in medio inter caelum et mundum, et quod possit ex caelo cogitare et ex mundo; tum ex caelo de mundo, et ex mundo de caelo. Quando itaque homo in morbo est, et cogitat de morte, ac de statu suae animae post mortem, tunc non in mundo est, et est abstractus spiritu, in quo statu solo nemo reformari potest sed potest confirmari, si prius quam in morbum incidit, reformatus est. [2.] Simile est cum illis qui abdicant mundum et omne negotium ibi, et se dant solum cogitationibus de Deo, caelo et salute, sed de hac re alibi plura. Quare iidem, si non ante morbum reformati sunt, post illum, si moriuntur, fiunt quales fuerunt ante morbum: quare vanum est cogitare, quod aliqui possint paenitentiam agere, aut aliquam fidem recipere in morbis; nam nihil actionis est in illa paenitentia, et nihil charitatis in illa fide; quare est omne oris et nihil cordis in utraque.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church