Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 138

Previous Number Next Number See English 

138. (iv.) Quod nemo reformetur in statibus non rationalitatis et non libertatis.-Supra ostensum est, quod nihil approprietur homini, nisi quod ille ex libero secundum rationem agit. Causa est, quia liberum est voluntatis, et ratio est intellectus et cum homo ex libero secundum rationem agit, tunc ex voluntate per suum intellectum agit, et quod fit in conjunctione utriusque, hoc appropriatur. Nunc quia Dominus vult, ut homo reformetur et regeneretur, ut ei vita aeterna seu vita caeli sit, et nemo reformari ac regenerari potest nisi bonum approprietur ejus voluntati ut sit sicut ejus, ac verum ejus intellectui ut quoque sit sicut ejus, et quia nihil appropriari potest alicui nisi quod ex libero voluntatis secundum rationem intellectus fit, sequitur quod nemo reformetur in statibus non libertatis et non rationalitatis. Status non libertatis et non rationalitatis sunt plures; sed referri possunt in genere ad hos: ad status timoris, infortunii, aegritudinis animi, morbi corporis, ignorantiae, et occaecationis intellectus. Sed de unoquovis statu aliquid in specie dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church