Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 136

Previous Number Next Number See English 

136. (iii.) Quod nemo reformetur per minas et poenas, quia cogunt.-Notum est, quod externum non possit cogere internum, sed quod internum possit cogere externum tum notum est, quod internum ita renuat coactum ab externo, ut avertat se. Et quoque notum est, quod jucunda externa allectent internum ad consensum et ad amorem: notum etiam esse potest, quod detur internum coactum ac internum liberum. Sed haec omnia, tametsi nota sunt, usque illustranda sunt; sunt enim plura, quae dum audiuntur, statim percipiuntur quod ita sit, quia sunt vera, et inde affirmantur; sed si non simul per rationes confirmantur, possunt per argumentationes ex fallaciis infirmari, et tandem negari. Quare illa, quae nunc dicta sunt ut nota, reassumenda sunt, et rationaliter confirmanda. [2.] Primo, Quod externum non possit cogere internum, sed quod internum possit cogere externum.--Quis potest cogi ad credendum et ad amandum? Ad credendum non aliquis plus potest cogi, quam ad cogitandum quod ita sit, cum non ita cogitat et ad amandum non aliquis plus potest cogi quam ad volendum quod non vult: fides etiam est cogitationis, et amor est voluntatis. Sed internum per externum cogi potest, ne loquatur male contra leges regni, mores vitae, et sanctitates ecclesiae; internum ad hoc per minas et poenas potest cogi, et quoque cogitur et cogendum est. Sed hoc internum non est internum proprie humanum sed est internum quod homo commune habet cum bestiis, quae etiam possunt cogi. Internum humanum residet supra hoc internum animale. Internum humanum hic intelligitur, quod non cogi potest. [3.] Secundo, Quod internum ita renuat coactum ab externo, at avertat se.-Causa est, quia internum vult in libero esse, et amat liberum; liberum enim est amoris seu vitae hominis, ut supra ostensum est; quare dum liberum sentit se cogi, retrahit se quasi in se, et avertit se, et spectat coactum sicut suum inimicum; amor enim qui facit vitam hominis, exacerbatur, ac facit ut homo cogitet quod sic non suus sit, consequenter quod non vivat sibi. Quod internum hominis tale sit, est ex lege Divinae Providentiae Domini ut homo ex libero secundum rationem agat. [4.] Ex his patet, quod damnosum sit, homines ad cultum Divinum per minas et poenas cogere. Sed sunt qui patiuntur se ad religionem cogi, et sunt qui non patiuntur. Qui patiuntur se ad religionem cogi, sunt multi ex gente Pontificia; sed hoc fit apud illos, apud quos nihil interni est in cultu, sed omne externum. Qui non patiuntur se cogi, sunt multi ex gente Anglica ex hoc fit quod internum sit in cultu eorum, et quod in externo est, sit ab interno. Interiora horum quoad religionem in luce spirituali apparent sicut candidae nubes; at interiora priorum quoad religionem in luce caeli apparent sicut furvae nubes. Utrumque hoc datur videri in mundo spirituali, et qui vult visurus est, dum in illum mundum post mortem venit. Praeterea, cultus coactus includit mala, quae tunc latent sicut ignes in lignis sub cinere, qui se continue fomentant et dilatant, usque dum erumpunt in incendium: at cultus non coactus sed spontaneus non includit mala; quare sunt sicut ignes, qui statim efflagrant et dissipantur. Ex his patet, quod internum ita renuat coactum, ut avertat se. Quod internum cogere possit externum, est quia internum est sicut dominus, ac externum sicut famulus. [5.] Tertio, Quod jucunda externa allectent internum ad consensum, et quoque ad amorem.-Jucunda sunt duplicis generis, jucunda intellectus et jucunda voluntatis; jucunda intellectus sunt etiam jucunda sapientiae, et jucunda voluntatis sunt etiam jucunda amoris nam sapientia est intellectus, et amor est voluntatis. Nunc quia jucunda corporis et ejus sensuum, quae sunt jucunda externa, unum agunt cum jucundis internis, quae sunt intellectus et voluntatis, sequitur quod sicut internum renuit coactum ab externo, usque ut avertat se, ita internum grate aspiciat jucundum in externo, usque ut vertat se ad illud; sic fit consensus a parte intellectus, et amor a parte voluntatis. [6.] Omnes infantes in mundo spirituali in sapientiam angelicam, et per illam in amorem caelestem, per jucunda et amoena a Domino introducuntur primum per pulchra in domibus, et per amoena in hortis: deinde per repraesentativa spiritualium, quae interiora mentis eorum voluptate afficiunt; et demum per vera sapientiae, et sic per bona amoris ita continue per jucunda in suo ordine; primum per jucunda amoris intellectus et ejus sapientiae, et demum per jucunda amoris voluntatis, qui fit amor vitae eorum, sub quo reliqua, quae per jucunda intraverunt, subordinata tenentur. [7.] Hoc fit, quia omne intellectus et voluntatis formandum est per externum, antequam formatur per internum; omne enim intellectus et voluntatis formatur primum per illa quae intrant per sensus corporis, imprimis per visum et auditum: at cum primus intellectus et prima voluntas formata sunt, tunc internum cogitationis spectat illa ut externa cogitationis suae, et vel conjungit se cum illis, vel separat se ab illis; conjungit se cum illis si jucunda sunt, et separat se ab illis si non sunt. [8.] At probe sciendum est, quod internum intellectus non conjungat se cum interno voluntatis, sed quod internum voluntatis se conjungat cum interno intellectus, ac faciat ut conjunctio reciproca sit sed hoc fit ab interno voluntatis, et ne hilum ab interno intellectus. Inde est, quod homo non per solam fidem possit reformari, sed per amorem voluntatis, qui facit sibi fidem. [9.] Quarto, Quod detur internum coactum ac internum liberum. -Internum coactum datur apud illos, qui in solo cultu externo et nullo interno sunt internum eorum enim est id cogitare et velle, ad quod externum cogitur. Hi sunt qui in cultu hominum vivorum et mortuorum sunt, et inde in cultu idolorum, inque fide miraculorum apud hos non datur aliud internum, quam quod simul externum est. Apud illos autem qui in interno cultus sunt, datur internum coactum unum ex timore, et alterum ex amore: internum coactum ex timore, est apud illos, qui in cultu sunt ex timore cruciatus inferni et ejus ignis; sed hoc internum non est internum cogitationis, de quo prius actum est, sed externum cogitationis, quod hic vocatur internum quia est cogitationis: internum cogitationis, de quo prius actum est, non potest cogi ab aliquo timore sed potest cogi ab amore et a timore jacturae ejus. Timor Dei in genuino sensu non aliud est. Cogi ab amore et a timore jacturae ejus, est semetipsum cogere; quod semetipsum cogere non sit contra libertatem et rationalitatem, videbitur infra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church