Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 113

Previous Number Next Number See English 

113. Homo non potest percipere concupiscentias sui mali percipit quidem jucunda illarum, sed etiam parum reflectit super illa, jucunda enim oblectant cogitationes, et auferunt reflexiones. Quare si non aliunde sciret, quod sint mala, vocaret illa bona, et ex libero secundum rationem cogitationis suae patraret illa quod cum facit, appropriat illa sibi. Quantum confirmat illa ut licita, tantum amplificat aulam amoris regnantis, qui est amor vitae ejus. Aulam ejus faciunt concupiscentiae, nam illae sunt sicut ejus ministeria et satellitia, per quae exteriora, quae faciunt regnum ejus, gubernat. Sed sicut rex est, tales sunt ministri et satellites, et tale est regnum. Si rex est diabolus, tunc ejus ministri et satellites sunt insaniae, ac populus regni ejus sunt falsa omnis generis; quae ministri, quos vocant sapientes, tametsi sunt insani, per ratiocinationes ex fallaciis et per phantasias faciunt ut appareant sicut vera, ac pro veris agnoscantur. Num talis status hominis mutari potest aliter quam per quod mala in externo homine removeantur? sic etiam concupiscentiae, quae cohaerent malis, removentur. Alioqui non patet concupiscentiis exitus, sunt etiam inclusae, sicut urbs obsessa, et sicut ulcus obturatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church