Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. Ex nunc dictis constare potest, quod lex Divinae Providentiae sit, ut ab homine removeantur mala, absque enim remotione illorum non potest Dominus conjungi homini, et illum a Se in caelum adducere. Sed quia ignotum est, quod homo debeat sicut a se removere mala in externo homine, et nisi homo id sicut a se faciat, quod Dominus non possit removere mala apud illum in interno, ideo haec coram ratione in luce ejus sistentur in hoc ordine:

(i.) Quod cuilibet homini externum et internum cogitationis sit. (ii.) Quod externum cogitationis hominis sit in se quale ejus internum est. (iii.) Quod internum non possit purificari a concupiscentiis mali, quamdiu mala in externo homine non remota sunt, quia obstipant. (iv.) Quod mala in externo homine a Domino non possint removeri, quam medio homine. (v.) Quod ideo homo mala ab externo homine removere debeat sicut a se. (vi.) Quod Dominus tunc purificet hominem a concupiscentiis mali in interno homine, et ab ipsis malis in externo. (vii.) Quod continuum Divinae Providentiae Domini sit, ut conjungat hominem Sibi, et Se illi, ut dare possit ei felicia vitae aeternae, quod non fieri potest, nisi quantum mala cum illorum concupiscentiis remota sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church