88. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.6
Quod homo regeneretur sicut nascitur et adolescit, comparatur cum semine quod crescit successive ad spicam, Marc IV: 26 ad 29, tum cum grano sinapis, vers: 30 ad 32. Quod nisi homo credat in Deum, Deus non potest ei dare fidem, et vicissim, confirmatur ex illis quae Dominus dicit, si credis, salvaberis, quodque non potuerit facere miracula in patria, quia non crediderunt, Marc: VI: 4.5. praeter pluries alibi, ubi de fide reciproca. Dabitur illi qui habet, auferetur ab illo, qui non habet, quod putat se habere, Luc: VIII: 18, plura loca in margine; de his qui ex externo homine plura sciunt, et non tamen interni sunt. Nemo videns retrorsum, dispositus est ad regnum Dei, Luc: IX: 62. Qui non est Mecum, contra Me est, et qui non est congregans Mecum, dispergit, Luc: XI: 23. Matth: XII: 30. Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, Joh: I: 12.13. Ex plenitudine Ipsius omnes accipimus, Joh: I: 16. Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, Joh: I: 29. qui baptizat spiritu sancto, vers: 33. Exinde videbitis coelum se aperiens, et angelos [ascendentes] super Filium hominis, Joh: I: 52. Quod homo regenerari debeat aqua et spiritu ut possit intrare in Regnum, Joh: III: 5. Jesus dat aquam viventem, aqua illa fiet fons aquae salientis in vitam aeternam, Joh: IV: 10 ad 14. Non vultis venire ad Me, dicit Jesus, ut vitam habeatis, Joh: V: 40. Jesus dixit, in mundum veni ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant, Joh: IX: 39. de caeco nato. Quod Jesus sit pastor bonus, et quod oves audiant vocem Ipsius, et quod sit janua, Joh: X: 1 ad 17.27.28. Quod mansuri sint in Christo, et Christus in illis, Joh: XV: 1 ad 6, vide charitas.