Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 101

Previous Number See English 

101. PECCATUM, ETIAM ORIGINALE. SECTIO XX.

Apostoli praescripserunt, ut desisterent ab idolothytis, sanguine, suffocato et scortatione, Act: Ap: XV: 20.29, per 4 illa significantur falsa mali et falsificata. Similiter Cap: XXI: 25. Enumerantur plura flagitia et peccata, in quibus illi qui Deum non agnoverunt, et in illum [non] crediderunt, pleni sunt, Rom: I: 28 ad 32. Non est justus ne quidem unus, non est intelligens, non quaerens Deum, omnes declinarunt, simul inutiles facti sunt, non est faciens bonitatem, non est usque ad unum, Rom: III: 10.11.12. seq:

Mortui vocantur, qui in peccatis, Rom: V: 17. VI: 2.10.11.12. 13. VII: 10. Enumerantur peccata, I Cor: VI: 9.10. Opera carnis enumerantur, Gal: V: 19 ad. 21. I ad Tim: I: 9.10. Mortui in peccatis, Ephes: II: 1.5. Expergiscere, surge ex mortuis, Eph: V: 14. Col: II: 13. Mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, Col: III: 3. Quod exuerent omnia immunda, et veterem hominem, et induerent novum, Col: III: 5 ad 10.12. Avaritia radix omnium malorum, I ad Tim: VI: 9.10. Deum profitentur nosse, operibus tamen abnegant, ad Tit: I: 16. Poenitentia ab operibus mortuis, ad Hebr: VI: 1. IX: 14. Ut judicet vivos et mortuos, I Petr: IV: 5.6. Vigilate, quia diabolus sicut Leo rugiens circumit, I Petr: V: 8. Quod mortuus sit, et quod moribunda stabilienda sint, Apoc: III: 1.2. Judicati sunt mortui, Apoc: XX: 12.13. Mala a Domino enumerata exeuntia ab homine, Marc: VII: 21.22.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church