Earths in the Universe (Whitehead) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. Porro a Spiritibus, qui ex illa Tellure, informatus sum de variis quae apud incolas ibi, ut de eorum Gressu, de Cibis, et Domiciliis. Quod Gressum eorum concernit, non ambulant erecti, sicut incolae hujus telluris et plurium aliarum, nec repunt more animalium, sed cum gradiuntur, adjuvant se palmis, et alternis vicibus ad dimidium super pedes elevant, et quoque in gradiendo quovis tertio passu facie spectant id latus et post se, et tunc etiam paulum inflectunt corpus, quod fit repente; nam apud illos indecorum est ab aliis spectari quam a facie. Cum ita ambulant, semper tenent faciem elevatam, ut apud nos, ut sic spectent etiam coelum cum terram; non demissam tenent ut spectent terram, hoc vocant damnatum; vilissimi apud illos ita faciunt, qui si non assuescunt elevare faciem, e societate illorum exterminantur. Cum autem sedent, apparent sicut homines nostrae telluris quoad superiorem partem corporis erecti, sed sedent decussatim quoad pedes: sollicite cavent, non modo cum ambulant, sed etiam cum sedent, ne spectentur a tergo, sed a facie: libenter etiam volunt, ut facies suae videantur, quia inde mens eorum apparet; nam nusquam alienam a mente faciem ostendunt, quod nec possunt; praesentes sciunt etiam manifeste inde, quo animo erga se sunt, quod nec abscondunt; imprimis num apparens amicum ex sincero sit, vel num ex coacto. Haec mihi ostensa sunt ab eorum spiritibus, et confirmata ab eorum angelis: inde quoque eorum spiritus videntur non sicut alii erectim ambulare, sed paene sicut natatores progressum adjuvare manibus, ac per vices circumspicere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church