52. Quali facie sunt Incolae Telluris Jovis, etiam mihi ostensum est: non quod ipsi Incolae mihi visi sint, sed quod Spiritus in simili facie in qua fuerunt cum in sua Tellure: sed antequam id ostensum est, apparebat unus ex Angelis illorum post nubem candidam, qui dabat veniam: et tunc binae facies ostensae sunt; erant sicut facies hominum nostrae Telluris, candidae, pulchrae; eluxit ex illis sincerum et modestum. Cum spiritus Joviales apud me erant, apparebant mihi facies hominum nostrae Telluris solito minores; quod inde venit, quia ex spiritibus illis influebat idea quam habebant de suis faciebus, quod majores essent; credunt enim, cum vivunt homines in Tellure sua, quod post obitum facies suae majores futurae sint, et quoad formam rotundae; et quia haec idea illis impressa est, inde quoque illa permanet, et cum fiunt spiritus, apparent sibi majore facie. Quod credant facies suas majores futurae, est quia dicunt faciem non esse corpus, ex causa quia per illam vident, audiunt, ac loquuntur, et sistunt cogitata; et quia sic per illam mens transparet; inde de facie habent ideam sicut de mente in forma: et quia sciunt, quod sapientiores futuri sint post vitam in mundo, ideo mentis formam seu faciem, ampliorem fieri credunt. Credunt etiam quod post obitum percepturi sint ignem, qui calefacturus facies illorum; hoc inde ducunt, quia sapientiores illorum sciunt, quod ignis in spirituali sensu significet amorem, et quod amor sit ignis vitae, et quod ex hoc igne sit vita angelis {1}: etiam qui ex illis in amore coelesti vixerunt, optato suo potiuntur, et percipiunt calescere faciem suam, et tunc interiora mentis illorum amore incenduntur. Propter illam causam incolae telluris etiam faciem suam multum lavant et mundant, et quoque sollicite tutantur a solis aestu: habent indumentum factum ex libro seu cortice caerulescente, quo circumcingunt caput, et sic faciem contegunt. De faciebus hominum nostrae telluris, quas per meos oculos videbant {2}, dixerunt, quod non pulchrae essent; et quod pulchritudo illis in cute externa, non autem in fibris ab interno consisteret; mirati quod aliquorum facies essent verrucosae et pustulatae, aut aliter deformatae, dicebant quod apud illos nusquam tales facies appareant: quaedam facies usque arridebant, nempe quae hilares et ridentes; et quae circum labra paulum prominebant. @1 Quod Ignis in Verbo sit Amor in utroque sensu, n: 934, 4906, 5215. Quod Ignis sacer et coelestis sit Divinus amor, et omnis affectio quae illius amoris, n: 934, 6314, 6832. Quod Ignis infernalis sit amor sui et mundi, et omnis concupiscentia quae illorum amorum, n: 965, 1861, 5071, 6314, 6832, 7575, 10747. Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit, n: 4906, 5071, 6032.$ @2 Quod Spiritus et Angeli non videant quae in mundo hoc solari, sed quod per meos oculos viderint, n: 1881.$