Earths in the Universe (Whitehead) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Porro narrabant, quod ibi distincti sint in gentes, familias et domos, et quod omnes separatim cum suis habitent; quodque conversationes sint inde intra affinitates: tum quod nusquam aliquis alterius bona cupiat; et quod nec in animum veniat aliquid ex alterius bonis concupiscere, minus aliqua arte sibi vindicare, et adhuc minus invadere et diripere; hoc ut facinus contra naturam humanam, ac ut horrendum, reputant. Cum dicere vellem, quod in hac Tellure sint bella, depraedationes, et neces, tunc avertebant se, et aversabantur audire. Quod Antiquissimi in hac Tellure Similiter habitaverint, mihi ab angelis dictum est, nempe quod distincti in Gentes, Familias et Domos, et quod omnes tunc contenti suis bonis fuerint; et quod ex bonis aliorum ditescere, ut et dominari ex amore sui prorsus ignotum fuerit: et quod ideo antiqua tempora, ac imprimis antiquissima, Domino prae sequentibus accepta fuerint: et quia talis status fuit, quod etiam tunc regnaverit Innocentia, et cum illa Sapientia; quod quisque tunc bonum egerit ex bono, ac justum ex justo; quid facere bonum et justum propter honorem sui, aut propter lucrum, quod non sciverint; et quod tunc non loquuti sint nisi verum, et hoc non ita ex vero quam ex bono, hoc est, non ex intellectuali separato, sed ex voluntario cum intellectuali conjuncto. Talia fuerunt Tempora antiqua; quapropter tunc potuerunt Angeli conversari cum hominibus, ac illorum mentes paene separatas a corporeis in coelum auferre, imo illas ibi circumducere, et magnifica ibi et felicia monstrare, ut et felicia sua et jucunda cum illis communicare: haec Tempora etiam Scriptoribus antiquis fuerunt nota, et ab illis appellata Aurea, et quoque Saturnina. Causa, quod illa Tempore talia fuerint, erat, ut dictum, quod vixerint distincti in gentes, ac gentes in familias, et familiae in domos, ac unaquaevis domus per se habitaverit; quodque tunc non alicui in mentem venerit, haereditatem alterius invadere, ac inde opulentiam sibi et dominium acquirere; longe aberat tunc amor sui et amor mundi; quisque tunc laetus erat ex suo, et non minus ex alterius bono. Sed haec scena mutata est, et in contrariam versa, succedente tempore, cum animos invasit cupiditas dominandi et multa possidendi; tunc Genus humanum se tutandi causa congregavit in Regna et Imperia; et quia cessaverunt leges charitatis et conscientiae, quae inscriptae cordibus fuerunt, leges ad compescendas violentias ferre necessum fuit, in quibus honores et lucra erant praemia, ac privationes illorum poenae. Cum ita status mutatus est, ipsum coelum se removit ab homine, et hoc magis et magis usque ad haec saecula, dum non amplius scitur num Coelum et num Infernum sint, imo ab aliquibus negatur quod sint. Haec dicta sunt, ut per parallelismum illustretur, qualis status illorum est qui in tellure Jovis, ac unde illorum probitas, et quoque sapientia, de qua plura in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church