Spiritual Experiences Minor (Buss) n. 4643

Previous Number Next Number See English 

4643. [a]. Qui non in amore conjugiali fuerunt, seu si non maritati in conjugio boni et veri, seu Divino, sed in contrariis, ut in adulteriis, ii non possunt esse in coelo, ut cum angeli cogitant et loquuntur de Regno Domini, quod conjugium, et de Ecclesia quod virgo, qui in adulteriis, apud eos illico spurcae ideae obveniunt, modo cum nominatur conjugium et virgo, et tam spurcae, ut edici nequeant, de vulvis, de pudendis, de talibus de quibus [talis] cogitationem implevit in mundo, haec quod prorsus abominabilia sint et prophana, cum cogitatur de conjugio coelesti, in quo nihil nisi sanctum et castum, patet, et quod illico contraria sint angelicis cogitationibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church